Charter Document - 03860092

Charter Document - 03860092


Charter Number: 03860092
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Memoria labilis est res et rerum turbe non sufficit nisi serie literarum et ydoneorum virorum testimoniis confirmetur Quapropter ego Leupoldus quondam iudex posterior Wiennensis et uxor mea Lyeba necnon omnes heredes nostri ad noticiam cupimus pervenire tam presentium quam futurorum quod a lite quam pro vinea sita in Velegraben habuimus totaliter cessavimus abnegantes omni iuri quod in eadem sperabamus esse habituros pro sex libris denariorum monete Wiennensis de quibus per prepositum Neunburgensem Nicolaum in integrum sumus expediti qui eandem vineam nostra bona permissione Iacobo notario collatam resignavit iure montano perpetualiter possidere In cuius rei memoriam presentem literam nos predicti laudabili sigillo civium Wiennensium prefato Jacobo fecimus communiri testibus subnotatis quorum nomina sunt Heinricus de Gotteinsveld miles Haunlo de Tulna miles Ditricus de Chalnperge miles magister Chvnradus scriba Austrie Paltramus ante Cymiterium Chvno quondam magister monete Leupoldus in Alta Strata Ditricus in Alta Strata Sivridus Laublo Wilhalmus Scherant Pilgrimus et Georius Chriglerii Wernherus spismagister Ernestus institor Leupoldus Pilhiltorfer Leupoldus de Fvnfchyrichen Chvnradus Vrbetsch Tyemo Otto Snetzel Fridericus de Chritzendorf Vlricus de Chrytzendorf Weigandus Wernhardus Schyuer Fridericus Hvetstoch Cholo officialis Walther vitrarius Heinricus de O Albero de Sancto Loco Fridericus tunc notaris civium Wiennensium et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXVI