Charter Document - 03860090

Charter Document - 03860090


Charter Number: 03860090
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Et si quorumlibet hominum gesta ne processu temporis per oblivionem hominum suboriatur calumpnia privilegiorum confirmatione indigent multo magis ea que ad utilitatem et commodum ecclesiarum dei aguntur scripturarum testimonio expedit confirmari Nos igitur Heinricus comes de Hardekch dictus de Dewin et Wilbirgis comitissa uxor mea notum esse cupimus tam presentibus quam futuris quod cum Chunradus et Gerhohus filii Heinrici de Mewerling et Leukardis de Heuselin possessiones quasdam in Dietmansdorff ecclesie beate virginis in Gottwico legassent in extremis nos prefatas possessiones quia idema fratres decesserant sine heredibus quia eciam antecessores eorum a nostris predecessoribus comitibus de Hardekch ipsas ab antiquo in feodo tenuerant tamquam nobis vacantes ad nostram traximus potestatem postmodum vero ob reverenciam dei et beate virginis necnon ad instanciam venerabilis domini Helmwici abbatis ipsius monasterii prefatas possessiones in Dietmanstorf cum attinenciis omnibus obligatis et non obligatis prefate Gottwicensi ecclesie per manus nostras tradidimus possidendas renuncciantes omni iuri quod in ipsis bonis ad nos vacationis videbatur tytulo devolutum In cuius rei testimonium presentem literam scribi et sigillorum nostrorum robore fecimus communiri Datum in Gars anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo kalendas novembris Testes sunt hi milites Otto de Arnstain Vlricus de Viehofen Vlricus de Pilichdorf Chunradus de Swmeraw Grecus de Freitschlarn Meinhardus de Duernpach Heinricus de Czelkching Wernhardus de Heuselein Sifridus de Grillenperg Chunradus de Purchdorf Herbordus de Symmeingen Leo de Werd servi Heinricus de Swmeraw Walchunus Dens Chunradus et Heinricus fratres de Weichselpach Riwinus de Hoernpach Hugo de Fuert Heinricus ibidem Chunradus Gasheuser Ebero de Fuert Heinricus de Absdorff Chunradus de Herczenburkch et alii quam plures