Charter Document - 03860089
Charter Number: | 03860089 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Noverint universi presentem literam inspecturi quod ego Hademarus de Sunberch et uxor mea Katerina emimus a domino Ottone de Ruspach s uxore Kunigundia pro XXXII libris denariorum propria bona ipsorum in Holbrunne sita iuxta piscinam ad que pertinet ius patronatus ecclesie ibidem hac conditione quod filii sui Vlrici et filiarum suarum Margarethe scilicet et Hadwigis tunc genitorum super dicta emptione cum ad annos pervenerint discretionis nobis seu heredibus nostris consensum pariter et assensum debeant obtinere Verum si processu temporis prefatus Otto sive uxor eius predicta ad querelam heredum suorum seu quorumlibet aliorum iuxta iuris ordinem bona perdiderint prenotata michi sive uxori mee iam dicte seu heredibus meis LX libre denariorum persolventur pro quibus fideiussores existunt dominus Hademarus de Werde pro X libris dominus Chunradus de Pergawe pro X libris dominus Wernhardus de Ruspach pro X dominus Otto de Hiphinsdorf pro decem Osselo de Furth pro V Leuthwinus de Werde pro V Ulricus de Velbrunne pro V Ulricus de Lir pro V Hanc etiam fideiussionem sic popondimus quod sic dictus O[tto] seu uxor eius predicta hereditatem prefatam ut dictum est perdiderit ex tunc post mensem civitatem Viennensem intrabimus non exituri quousque Hadmaro seu uxori sue prefate seu heredibus ipsorum LX libre denariorum persolvamus Veruntamen si aliquem ex nobis viam universe carnis contigerit introire quod ydem solvere tenebatur superviventes pro ipso persolverint Huius etiam emptionis et processus nos fideiussores testes existimus Preterea testes sunt Didmarus de Lize Ortolfus de Wilosdorf Heinricus de Bosmbruinna Wernhardus de Eisindal Cunradus Lindsarius Fridericus de Braitinwerde Leuthwinus iunior de Sunberch Hadmarus iunior de Sunberch Verum ut predicta debite firmitatis robur obtineant eadem sigillis dominorum Hadmari de Werde Cunradi de Pergawe Wernhardi de Ruspach Ottonis de Bupbusdorf Friderici de Raschinlo confirmamus Acta sunt hec in Gelansdorf anno domini MCCLXIX