Charter Document - 03860087

Charter Document - 03860087


Charter Number: 03860087
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Complaint
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Cum que discrete ac ordinate inter homines aguntur ab humana memoria de facili elabantur necessarium videtur ea que aguntur scripture testimonio stabiliri Igitur ego Ditricus de Hohenberch presenti scripto profiteor tam presentibus quam futuris quod cum venerabilis dominus Helnwicus abbas et conventus Chotwicensis de iure advocacie in Sancto Vito mecum diversis modis contenderent de quibusdam meb iniuriis que in eadem advocacia ipsis per me illata esse allegabant multipliciter inpetentes talis composicionis forma in Dreschirchen XVI kalendas maii per dominum H[einricum] comitem de Hardekke et dominum Al[beronem] dapiferum de Velsperch tunc iudices provinciales Austrie de consensu partium intervenit primo quidem me taliter obligavi quod si ultra iura statuta que antecessores mei avus et pater in eadem advocacia tenuisse noscuntur que etiam subsequenter exprimentur colonos in ipsa advocacia residentes gravare presumpsero ab omni iure quod in ipsa advocacia habeo cadere debeo et ad illustrem regem Boemie Otakarum ac suos successores quicumque fuerint duces Austrie advocacia predicta quasi vacans libere devolvetur Sunt autem hec iura quibus contentus esse debeo et non ultra videlicet IIII modii avene et VIIII metrete et VI solidi denariorum et II denarii pulli XVIIII de curia vero Sancti Viti solventur mihi in toto XL metrete siliginis et unus porcus melior post optimum plebanum vero Sancti Viti in nullis gravare debeo nisi mhi servire in aliquo voluerit propria voluntate Insuper si inter homines ecclesie aliqui excessus qualescumque commissi fuerint due partes emende ad dominum abbatem ad me vero tercia pertinebit Si vero aliqua persona extranea hominibus ecclesie aliqua intulerit gravamina satisfactio ad me per omnia pertinebit Insuper si de mea culpa predia ecclesie Chotwicensis cremata vel aliter fuerint desolata ex ministerialibus Austrie qui consiliarii principis fuerint IIII debent eligi ad quorum consilium teneor emendare Insuper si pro generali terre necessitate in civitatibus Austrie fuerit expedicio proclamata situram ab eisdem hommibus recipere debeo competentem discreto tamen domini abbatis nuncio mediante preterea in recompensacionem ac emendacionem dampnorum que predicte ecclesie in eadem advocacia intuleram vecturam quam annuatim ab hominibus in eadem advocacia residentibus habere debui perpetuo relaxavi nec ipsos homines ea ratione aliqualiter debeo agravare Ut autem hec acta robur habeant firmitatis presentem literam meo ac domini mei regis Boemie ac comitis de Hardekke ac quorundam ministerialium qui intererant sigillis feci muniri Huius rei testes sunt hii dominus H[einricus] comes de Hardekke dominus Al[bero] dapifer de Velsperch dominus R[apoto] de Valchenberch dominus O[tto] de Perhtolsdorf dominus V[lricus] de Habspach dominus Had[marus] de Werde dominus Vl[ricus] de Vihoven dominus Vl[ricus] de Pilhildorf et fratres sui dominus Mengotus de Retelperge dominus C[hunradus] de Altenburch et fratres sui fratres de Svmerowe Siboto de Zekkinge et alii quam plures Datum in Dreschirchen XVI kalendas mai anno domini MCCLXVIII