Charter Document - 03860084

Charter Document - 03860084


Charter Number: 03860084
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Nos Otacarus dei gracia rex Boemie dux Austrie et Styrie marchio Moravie omnibus in perpetuum Etsi universis nostre dicioni subiectis tenemur benignitatis regie gracias exhibere amplioris tamen gracie insigniis dignos facimus quos vita laudabilis secundum exigenciam meritorum ad huiusmodi gracias efficit aptiores specialiter vero utilitati et commodo ecclesiarum dei cum diligencia interidere regalis excellencie officium a deo nobis concessum exigit et requirit Quapropter cum predia venerabilium virorum abbatis et conventus ecclesie Chotwicensis ex sterilitate annorum et aliis malis successibus desolata videremus adeo et inculta quod summa avene que dicitur marchfutter videlicet quadringenti et quinquaginta modii quos antecessores nostri duces Austrie de possessionibus ipsius ecclesie cum adhuc in temporalibus magis habundabat dari annuatim pro iure advocacie instituerant non posset solvi ullo modo conpacientes eiusdem ecclesie inopie ob reverenciam dei et sue gloriose genitricis cui predicti viri militant conversacione laudabili et honesta nec non ob merita graciosa serviciorum que nobis exhibuit venerabilis eiusdem loci Helnwicus abbas ad instanciam quoque peticionis et consilii fidelium nostrorum nobilium Austrie eidem ecclesie Chotwicensi graciam hanc fecimus quod relaxatis annuatim de predicta summa ducentis et quinquaginta modiis singulis annis ducentos modios in toto decrevimus acceptare ita tamen ut predicta ecclesia in suis prediis plenitudine iuris per antecessores nostros sibi concessi et debita nichilominus gaudeat libertate In huius itaque gracie recompensacionem predicti fratres abbas et conventus eiusdem loci de communi consensu cesserunt iuri quod in bonis suis omnibus circa Himperch videlicet Pellendorf et Honeinsdorf habere noscebantur dantes nobis super dicta cessione sua privilegia non solum suo sed eciam quorundam nobilium nostrorum in Austria cons ignita sigillis ad maiorem evidenciam et cautelam Nosque ipsos de facta sibi per nos gracia securos certosque reddere volentes ne forte per successores nostros possit in posterum in irritum revocari presens instrumentum communitum sigillorum nostrorum karaktere ipsis dari fecimus cum annotacione testium subscriptorum qui sunt hii dominus Otto venerabilis Pataviensis episcopus Ortolfus abbas Medlicensis Phylippus abbas Scotorum in Winna Otto abbas Vormbacensis Vlricus abbas Celle sancte Marie Nicolaus prepositus Nevnburgensis Heinricus prepositus Sancti Ypoliti Engelschalcus prepositus Sancti Georii ministeriales Austrie Otto de Meissowe Otto de Haslowe Heinricus de Sevelde Heinricus de Lihtenstein Wernhardus Prevzel Heinricus dapifer in Lengenpach Rapoto de Valchenberch Heinricus de Witra Perhtoldus de Engelschalsvelde Vlricus de Vihoven Vlricus des Habspach Gvndakarus de Habspach Hermannus Wernhardus Vlricus fratres de Wolfgersdorf Vlricus Marquardus Chunradus fratres de Pilhildorf Otto de Perhtolsdorf Chunradus et Heinricus fratres de Sumerowe Siboto de Zekkinge Albertus Ludwicus fratres de Zelkinge Otto camerarius de Walchvnschirchen et alii quam plures Actum aput Winnam anno domini MCCLXIIII datum ibidem per manus magistri Petri prothonotarii nostri XVI kalendas aprilis