Charter Document - 03860080

Charter Document - 03860080


Charter Number: 03860080
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Henrico abbati et conventui monasterii Cotwicensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum am vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divinis estis obsequiis mancipati cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Spetialiter autem terras vineas redditus domos possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Anagnie VI idus iulii pontificatus nostri anno secundo