Charter Document - 03860079
Charter Number: | 03860079 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Heinricus dei gracia abbas sancte Marie ecclesie Kotcensisa una cum conventu suo omnibus presencium inspectoribus salutem in vero salutari Certiora sunt omnia et minori possunt calumpnia perturbari que scripture et testium memoria fuerint perhennata Notum esse cupimus universis presencia inspecturis nos de consilio et bona voluntate nostri conventus propter legittimam ecclesie nostre necessitatem tria pheoda ecclesie nostre in Pettendorf cum eorum annuis proventibus Schalovn iudeo Winnensi pro XVIII talentis Winnensis monete loco satzunge publice et sollempnius exposuisse tali mediante condictione ut quamdiu ipsa a nobis vel conventu suo minus fuerint infra XL et pascha redempta ex tunc proventus dictorum pheodorum eiusdem anni ipsum esse recepturum Et ne talis tractatus ab alique inposterum retractari valeat vel infringi presentem cartulam sigillo nostro et nostri conventus sigillo et subnotatione testium qui intererant fecimus communiri Huius rei testes sunt Haertnidus prior Otto de Werde Otto de Zenndorf Wiechardus Albero Vintzlaer fratres ecclesie laici Fridericus Prennaer Hermannus servus abbatis iudei vero Fridlo et Salman aliique quam plures Datum Winne anno domini MCCLVI