Charter Document - 03860077

Charter Document - 03860077


Charter Number: 03860077
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1251
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Henricus dei gratia abbas Chotwicensis omnibus hanc literam suscepturis salutem in perpetuum Discretorum virorum providentia ea que inter ipsos aguntur in tempore ne per oblivionem humanam a memoria simul labantur cum tempore scriptis providit ac proborum virorum testimonio confirmare quorum nos vestigia observantes omnibus innotescimus hanc litteram inspecturis quod venerabilis prepositus et conventus de Osterhouen predecessorum nostrorum temporibus utriusque ecclesie considerata utilitate curiam suam apud Chrems cum omnibus attinentiis vinetis et agris a decimis nobis inde provenirea taliter exemerunt quod villam que superior Vuchou dicitur nostre ecclesie contulerunt in recompensationem predictarum decimarum perpetuo possidendam ita tamen ut dimidia carrada vini nobis de prelibata curia annis singulis persolvatur nosque ipsis in equipollentia curiam villicariam addidimus apud Teizz liberaliter possidendam Ne autem super hiis pretextu alicuius vendicionis seu obligationis nostrarum decimarum predicte curie de Osterhouen super libertate sue exempcionis calumnia seu questio ammodo oriatur sed hic tractatus a nostris predecessoribus solempniter factus perpetuo robur obtineat firmitatis ipsum tenore et auctoritate presentium renovamus ac perenniter confirmamus sigilli nostri atque conventus caracterem apponentes testibus etiam qui huic publicationi et renovationi intererant subnotatis qui sunt Irnfridus decanus Chremensis Hertnidus sacerdos Albero Winceler Chunradus sacerdos de Prufing Pertoldus Trawernius Meinhardus de Lapide Chunradus Seuelder Ratisbonensis senior Haystolfus Grossus Otto filius Haystolfi Hevnlo Meinhardus de Camera Waltherus Moderstoch et alii quam plures Actum in Stayn anno domini MCCLI indictione X