Charter Document - 03860071
Charter Number: | 03860071 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vol[ricus] divina miseratione abbas de Gaerstin B[ernhardus] prepositus de domo Sancti Floriani W[ernherus] decanus de Aneso iudices ab apostolica sede delegati dilectis in Christo fratribus C[hunrado] in Gvmpoltschirchen et S[ifrido] in Grillenperge plebanis sinceram dilectionis constantiam Noverit dilectio vestra quod causam appelationis ex parte abbatis Chotwicensis contra abbatem Rotensem super possesionibus in Swarza partibus coram nobis constitutis diligenter examinavimus et legitimam fuisse iudicavimus Quicquid ergo ea interposita adtemptatum fuit per missionem in possessionem bonorum in irritum revocavimus Auctoritate igitur nobis iniuncta vobis districte precipimus ut ad easdem villas accedatis et hominibus sub pena excommunicacionis mandetis ne ad abbatem Rotensem aliquem habeant respectum sed abbati Chotewicensi et suis officialibus obediant serviant et secundum antiquam consuetudinem obsequantur Advocatis quoque domino Heinrico et O[ffoni] fratri suo de Pvtin auctoritate apostolica districtissime precipite ut abbatem Rotensem ab invasione Chotewicensis monasterii in eisdem bonis compescant et nullam deinceps vim infere permittant et si quid retentum est occasione huius dissensionis abbati Chotewicensi cum integritate restituatur