Charter Document - 03860070
Charter Number: | 03860070 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Serenissimo principi F[riderico] inclyto duci Avstrie ac Styrie vol[ricus] abbas de Gaerstin B[ernhardus] prepositus in domo Sancti Floriani W[ernherus] decanus de Aneso iudices ab apostolica sede delegati devotas orationes in domino Significamus excellencie vestre quod abbas Rotensis Frisingensis diocesis quasdam literas a curia Romana tacita veritate impetraverat per quas nitebatur possessiones in Swarza que spectant ad monasterium Chotewicense per maliciam disturbare Verum quia eadem causa per appellationem a curia Romana nobis est delegata nos eiusdem cause meritis diligenter examinatis partibus coram nobis constitutis quicquid erat contra iusticiam adtemptatum cassando irritavimus Ne autem abbas Rotensis per favorem advocatorum aut violentiam monasterium Chotewicense deinceps audeat inquietare supplicamus serenitati vestre ut in eisdem possessionibus Chotewicense monasterium defendatis precipiendo advocatis domino H[einrico] et O[ffoni] de Pvtin ut abbatem Rotensem ab iniusta invasione compescant et omnia occasione huius litis ablata restituant et homines colonos in eisdem possessionibus habitantes secundum antiquam consuetudinem abbati Chotewicensi servire precipiant