Charter Document - 03860068

Charter Document - 03860068


Charter Number: 03860068
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1235
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendo in Christo patri et domno H[einrico] venerabili Chotewicensi Vol[ricus] abbas de Gaerstin B[ernhardus] prepositus de domo Sancti Floriani W[ernherus] decanus de Aneso iudices delegati devotas orationes et obsequium Quia abbas Rotensis in preiudicium vestrum missionem in possessionem bonorum de quibus vobis controversiam movit et sentenciam excommunicacionis contra vos procuraverat nos diligenter auctoritate nobis iniuncta a sede apostolica iudicum ab eo impetratorum processum examinavimus et testes vestros super periculis in veniendo Salzpvrgam et redeundo domum audivimus et eorum adtestationibus publicatis quicquid post appellationem legitime ex parte vestra interpositam adtemptatum fuerat in irritum revocavimus sententiam excommunicacionis tanquam a non suis iudicibus latam nullam esse iudicantes est possessionem bonorum vobis restituimus contradictores et resistentes per censuram ecclesiasticam compescendo