Charter Document - 03860067

Charter Document - 03860067


Charter Number: 03860067
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1235
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendo in Christo patri et domino H[einrico] venerabili Rotensi abbati V[lricus] abbas de Gersten et P[ernhardus] prepositus Sancti Floriani et W[ernherus] decanus de Anaso iudices a sede apostolica delegati devotas orationes et reverentiam Quia fratres vestri monasterii in tantuma versi sunt amentiam ut nuntium nostrum fratrem et conversum ferentem mandatum apostolicum in iniuriam et ignominiam sedis apostolice spoliaverint et verberibus afflixerint conantes inpedire citacionem quam vobis direximus nos ad removendas excusationes in peccatis iterum peremptorie et sollempniter vos citamus diem et locum vobis prefigentes in Veclabruke in capella sancti Egidii proxima secunda feria post ebdomadam pentecostalem pridie nonas iunii auctoritate apostolica mandantes ut ibidem coram nobis compareatis Volumus enim negotio quod vertitur inter vos et abbatem Gotwicensem super possessionibus in Swarza debitum finem inponere Licet autem in priori citacione tenorem autentici vobis transmiserimus iterum ipsum inserimus ut parcamus laboribus partium et expensis ne per dilationis frustratorias fatigentur Hic est autem tenor mandati apostolici