Charter Document - 03860065
Charter Number: | 03860065 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
C[hvno] dei gratia decanus H[oholdus] custos et D[itmarus] cantor Salzburgenses iudices a sede apostolica delegati venerabili in Christo domino et fratri abbati Chotvvicensi salutem et orationes in domino Licet sepe petentibus nunciis vestris inducias vobis concessimus contradicente tamen adversario vestro venerabili abbate de Rot pensatis tamen impedimentis vestris legitimis aliisque circumstantiis deferendum vestre duximus honestati sed nunc cum magna peciit instantia constitutus personaliter coram nobis ut tandem denuo vos evocando ad negocium accedere dignaremur Cum igitur sicut nostis causam non possimus amplius prorogare vos ad presentiam nostram peremptorie citamus terminum vobis vigiliam sancti Andree proximam et locum claustrum maioris ecclesie Salzburc prefigentes scituri quod si tunc venire non curaveritis vel sufficientem mittere responsalem pro vobis ex tunc in causa quantum poterimus de iure procedere non obmittamus