Charter Document - 03860062
Charter Number: | 03860062 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis amen Ne gestarum rerum noticia processu temporis evanescat litterarum memorie commendatur Innotescat igitur tam presentibus quam futuris quod ego Heinricus dei gracia ecclesie Kotwicensis abbas et totus conventus eiusdem ecclesie decimas ecclesie nostre in villa que dicitur Schorindorf tam maiores quam minores domino Vlrico plebano de Wizilinsdorf tunc scribe Austrie de communi consilio et consensu pro LX talentis concessimus ad tempora vite sue exceptis decimis vini et uno beneficio quod quidam Vlricus cognomento Trvosmaer a nobis habeta et diu habuit iure feudi Sed quia predictus Vlricus plebanus decimas ville Levbmanesdorf ad ecclesiam nostram iure spectantes contra bonam voluntatem nostram et suam conscienciam possidebat tamquam vir prudens et timens dominum unum beneficium decimarum predicte ville quod aliunde fuerat obligatum in usus et possessionem ecclesie nostre redemit et annuatim nobis piscem qui dicitur huso dare promisit ut de bona voluntate nostra iam dictas decimas tantum ad dies vite sue possideat et si quid prius in detentione earundem decimarum deliquerat sibi ex corde remitteremus quod utique aniino gratanti fecimus et libenti et in signum bone voluntatis nostre et devotionis ipsi omnium oracionum nostrarum dedimus communionem Ut autem hec omnia rata permaneant atque firma sigillis domini nostri Friderici tunc ducis Austrie et Stirie et domini Leupoldi canonici Pataviensis et predicti domini Vlrici scribe de Wizilinsdorf communiri fecimus ad cautelam nominibus testium subnotatis qui sunt Heinricus prepositus Pataviensis Liupoldus domini prepositi subdiaconus Chunradus de Patzmansdorf et Marchwardus de Liehtenwart plebani Otto de Ottenstein Liupoldus quondam pincerna Perhtoldus Toeschelo Sifridus de Saraxdorf Martinus Ludwicus Vlricus hospes Chunradus de Weitginsdorf et alii quam plures Acta sunt hec Wienne anno ab incarnatione domini MCCXXXII VII idus iunii