Charter Document - 03860061
Charter Number: | 03860061 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen Ad exstirpandam oblivionis maculam decreverunt sapientes scripture facta hominum commendari Hinc est quod nosse volo tam presentes quam futuros quod ego Hademarus de Svnnenberch advocatiam quam in bonis ecclesie Kotwicensis in villa que dicitur Tern habebam pro deo et salute mea de consensu heredum meorum eidem ecclesie resignavi ita ut ususfructus quem ratione advocatie ibidem habui cedat ecclesie ego autem et heredes mei eadem bona solius dei intuitu sine onmi commodo defendamus Si vero quod absit vel ego vel heredes mei aliquid contra id velimus adtemptare sit in optione ecclesie Kotwicensis eligere sibi super predicta bona quem voluerint advocatum Ut autem hec firma sint et inconcussa sigillo domini mei Friderici tunc ducis Austrie et Styrie et domini Carniole et Hainrici de Chvnringe tunc marscalci Austrie cognati mei et meo ad peticionem domni Hanrici tunc abbatis et conventus ecclesie Kotwicensis feci in perpetuum roborari Testes huius rei sunt Heinricus marscalcus de Chunringe Levpoldus canonicus Pataviensis Vlricus de Wizilinsdorf scriba Chadoldus dapifer de Veldisperch Chadoldus de Pomgartn Hademarus de Erinstprvonne Hermannus de Chranchperch Heinricus de Prvonne Irinfridus de Hintperch Otto de Ottenstein Albero de Swarzenowe Hvnilo spismaster et alii quam plures Acta in Erpvorch anno domini MCCXXXII X kalendas aprilis