Charter Document - 03860060
Charter Number: | 03860060 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Fridericus dei gracia dux Austrie et Stirye et dominus Carniole universis Christi fidelibus in perpetuum Cum teste scriptura melius sit nomen bonum quam ungenta preciosa nos sicut patres nostri pro deo et salute nostra et bona fama quam negligere non debemus ad tuicionem et indempnitatem ecclesiarum que per terras nostras constitute sunt operam dare volumus diligentem Hinc est quod presenti pagina constare volumus tam presentibus quam futuris quod cum pie memorie pater noster Liupoldus dux Austrie et Stirye a privilegium dederit ecclesie Kothwicensi quatinus ei de quibusdam eiusdem ecclesie possessionibus CCL modii avene que vulgo dicitur marchuuoter annuatim ab abbate illius loci solverentur Nos quoque vestigiis patris nostri inherentes iam dicte ecclesie pro comodo et profectu eius omnem advocatiam in bonis ipsius que nobis a Wichardo de Zebingen ministeriale nostro vacare ceperat perpetuo iure contulimus ea scilicet ratione ut C modos avene Newenburgensis metrete nobis inde ecclesia persolvat annuatim itemque XL talenta que vulgo dicuntur lantpfenninge super quibus solvendis iudici nostro de Tulna ne aliquam iurisditionem in homines ecclesie haberet privilegium acceperat a felicis memorie patruo nostro Friderico quondam duce Austrie in C modios avene Newenburgensis metrete ad instantiam precum abbatis et conventus supradicte ecclesie fecimus commutari ita dumtaxat ut nullus iudicum nostrorum nec citra nec ultra Danubium aliquam habeat iurisditionem in bonis illis in quibus solvitur hec avena nisi forte aliquis morte condempnandus in bonis illis repertus fuerit quem tamen iudex noster propria auctoritate non usurpabit sed retentis bonis illum sicut cingulo accinctus fuerit nostro iudici homines ecclesie assignabunt Ut autem hec rata et inconvulsa fine fine maneant presentem paginam sigilli nostri inpressione fecimus roborari Testes huius rei sunt Liupoldus canonicus Pataviensis Ulricus de Witzlisdorf scriba Chadoldus dapifer de Veldesperch Wichardus de Arenstaeine Otto dapifer de Ottenstaine Ulricus de Chirchelinge Haertnidus de Sahsengange Albero de Swarcenowe Albertus camerarius de Lahsendorf Wolfkerus de Parowe Chunradus Piber et alii quam plures Acta in Erpurch V nonas martii anno domini MCCXXXII indictione quinta