Charter Document - 03860059
Charter Number: | 03860059 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Patefiat universis hanc paginam inspecturis quod ego Reichardis vineam in Charecharn in salutem et remedium tam patris quam matris et omnium parentum meorum et meam adhuc me vivente ecclesie contuli Chotuuicensi presentibus avunculis meis Hanrico et Hartmuot et notario domini duci domino Vlrico de Wizleinstorf Bertholdo Toscelone Vlrico hospite Chunrado de Weikenstorf Gerungo institore et ad presenciam tocius conventus Scotorum in Winna et precipue Wilhalmo Iacobo et aliis quam pluribus Acta sunt hec in monasterio sancte Marie Scotorum in Winna anno dominice incarnacionis MCCXXXII Ut autem hec rata permaneant sigillo capituli Scotorum et domini Vlrici notarii presentem cedulam iussimus roborari