Charter Document - 03860058

Charter Document - 03860058


Charter Number: 03860058
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Quoniam orta sub sole cum ipso siinul occidunt sole et quia processu temporis memorie hominum multa elabuntur et sicut corpora alternantur alternantur et mentes recordatione digna durantibus scriptorum indiciis sapientum censentur roboranda Notum sit ergo presentibus et futuris litteras presentes inspecturis quod ego Heinricus primus de Chunringen marscalcus Austrie ob venerationem gloriose dei et hominis genitricis et perpetue Marie virginis et ad peticionem domini Wezlonis venerabilis tunc Gottwicensis ecclesie abbatis et pro remedio anime fratris mei Hademari eo anno defuncti prata quedam eiusdem ecclesie superaxwalt que suggestione quorundam de nostris nostra reputantes iurisdictionea nostre frater meus et ego vendicaverimus memorate ecclesie sicut sua prius erant redonavi et stewras que de sua curia Mostinkch dari nobis consueverat pro dilectione matris misericordie et salute mea perpetuo relaxavi Ut auteni hec pratorum redonatio et steuere relaxatio apud heredes fratris mei et meos rata permaneat presentis pagine subscriptione et sigilli mei appensione et testium subnotatione prout firmius potui stabilivi Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCXXXI indictione quarta quinto decimo kalendas mai presidente sedi apostolice Gregorio octavo et imperante Friderico secundo Et hii sunt testes Syfridus cappellanus e Pilgrimus notarius meus Otto frater suus plebanus de Espeins darf Otto de Wormze Hartwicus Genselo Bernhardus pincerna Fridericus Swanzo Fridericus camerarius Heinricus iudex Heinricus Gottwicensis Chuenradus Ulricus Chuenradus et Hademarus de Hoernpach Otto de Chueeslag et alii quam plures quorum nomina propter compendium subticentur