Charter Document - 03860057
Charter Number: | 03860057 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus hanc paginam inspecturis quod Dietmarus de Spilarn Wikardus de Zegenndorf cum abbate Chotwicensi et iusdem loci capitulo in beneficio in Pettendorf in quo Livtherus colonus fuit ecclesie convenit tali pacto ut post mortem vidue Livtheri in cuius possessione iam est Wikardus colonus infra XIIII dies ecclesie Chotwicensis esse debeat et possessor et si neglexerit XIIII dies esse in corporali possessione a pacto ceciderit nullam penitus habiturus in predio illo iusticiam nisi simplicis coloni Ut autem neutri parti in futuro possit preiudicium fieri vel pactum irritari sigillo abbatis et sigillis dominorum de Chvnringe paginam istam placuit muniri Testes huius rei sunt Hunelo miles Chunradus prepositus de Ride Ortlibus sagitarius Heinricus de Vuchovwe Meinhardus de Chvnesteten Hermannus de Chambe Rvdolfus villicus de Pettendorf Reimboto Dietmarus Sivridus