Charter Document - 03860055

Charter Document - 03860055


Charter Number: 03860055
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1223
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gebehardus dei gratia Pataviensis episcopus dilecto in Christo fratri venerabili abbati de Gottwico et eiusdem ecclesie conventui salutem cum fraterna dilectione Quia sacerdos E de Gross hactenus residentiam ibidem habere non potuit eo quod layci dotem ipsius ecclesie detineant damus vobis potestatem fidelem clericum vestrum magistrum W[ernhardum] plebanum in Syczesdarf in ipsa ecclesia instituendi Ut autem ex hac institutione nullum vestro monasterio preiudicium generetur ad petitionem ipsius vobis providemus renovantes et confirmantes vobis ius in eadem ecclesia Protestamur autem quod eadem ecclesia cum suis pertinenciis dote scilicet et aliis redditibus et decimis eiusdem ville secundum quod hactenus possedit et plebe in villa Velabruenn que est in bonis advocati de Lenngenpach plenam habeat libertatem ut vacante ipsa ecclesia universitati vestre licitum sit clericum ydoneum in ea instituendum Pataviensi episcopo presentare qui vobis debitam exhibeat reverentiam de cum plebis episcopo qui pro tempore fuerit respondeat