Charter Document - 03860054

Charter Document - 03860054


Charter Number: 03860054
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1222 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis omnium habere memoriam et In nullo posse penitus deviare Cum potius sit deitatis quam humanitatis non indecens esse videtur Si emptiones et contractus quoslibet scriptis et testibus ad memoriam hominum revocentur notum sit ergo omnibus tam presentibus quam futuris scire volentibus quod Siboto comes de Herrandesteine consensu puerorum suorum dedit abbati Wezloni et confratribus suis In Chotwico ad ius quod dicitur purchreht curiam quandam que vocatur Eselshoupt que vicina est monti In Chotwico In perpetuum serviendam et In Signum stabilitatis et firmitatis predictus abbas Wezlo et confratres eius resolvunt annuatim de ipsa curia dimidium talentum Winnensis monete hec autem Acta sunt In Chotwico octavo idus octobris papa Honorio In ecclesiam Dei regente Friderico imperatore regnante existente Gebhardo episcopo Pataviensis ecclesie dominante Livpoldo ducis Austrie et Styrie Huius rei testes sunt Pilgerimus plebanus de Herrandestein Heinricus de Gutenturn Etcho miles de Herrantstein Livtoldus de Hohenstovffe Chunradus frater eius Siboto Ammannus Otto miles de Furte Chunradus miles de Hornpach et frater eius Hadmarus Gotfridus de Prunne Vlricus et Chunradus de Horenpach Albertus villicus In Palt Tiemo de Povdorf Fridiricus de Furte Ernest de Furte