Charter Document - 03860053

Charter Document - 03860053


Charter Number: 03860053
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1219
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Cunradus dei gratia abbas Medlicensis et eadeni gratia Wezlo abbas Cothwicensis Eberhardus prepositus Ardacensis Vdalricus de Sancta Agatha decanus electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius attinenciis omnibus in Christum credentibus presentibus atque futuris salutem in perpetuum amen Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines tanto perspicaciores unde nimirum curiosius est adtendendum et omni cautela observandum ne quid in scriptis que posteritati transmittuntur positum repperiatur quod vel ius aut animos calumpniancium qui lincis habent oculos ullo modo possit offendere Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de Sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius attinenciis nos utpote electi arbitri ab eisdem partibus inter quas causa vertebatur certo fine ac forma determinata decidimus Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium decernentes a principio quod partes omni liti antea habite renunciarunt et fide data vicissim se obligarent XL libris Winensis monete ut quicquid arbitraremur ratum haberent nec cuiquam illud liceat rescindere vel immutare nisi forte contra decretum nostri arbitrii veniatur ut infra notabimus Deinde statuimus ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus in perpetuum habeant Almarus quoque sacerdos quoad vixerit quiete teneat illam excepto quod arbitratum est ut interim per singulos annos in die sancti Michahelis dimidium talentum Winensis monete plebano de Mulbach persolvat quod si negligere voluerit abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandem pensionem ipse autem Almarus sicut antea in debitis serviciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius Preterea censuimus ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten tantum cum attinenciis que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen que non intuitu capelle Elsarn sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt devoluta Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio ut sepe nominatus C[hunradus] plebanus de Mulbach et sui successores solvant annuatim abbati de Sytansteten in festo sancti Mychahelis XII solidos Winensis monete insuper reverenciam et honorem debitum et largam et honestam exhibicionem hospicii prout competit taute persone studeat impendere Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in solvendo premissa beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat Ne quis autem in posterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut violare sigillis nostris eam munire decrevimus his adiuncto sigillo domini Olricia Pataviensis episcopi cuius facti infra notati sunt testes Albertus de Chliube plebanus Chunradus plebanus de Missowe Heinricus scolasticus de Ardacher magister Ditericus plebanus de Waltchirchen Otto miles de Ekkendorf Acta sunt apud novam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi Eberharde preposito Ardacensi Vdalrico decano de Sancta Agatha consenciente quoque et coarbitrante domino Wezelino Kotwicensi abbate qui patronus est ecclesie Mulbach anno incarnationis dominice MCCXVIII indictione IIII data in nova Niuenburc X kalendas septembris