Charter Document - 03860052

Charter Document - 03860052


Charter Number: 03860052
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1218
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Liupoldus dei gracia dux Austrie et Styrie omnibus presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Quia legum ecclesiasticarum sanxit auctoritas ut propter labilem hominum memoriam et iudiciales strepitus in gestis causarum scripture testimonium requiratur presenti pagina notari iussimus qualiter Gotwicensis ecclesia in villis Chamb Goznich Strvnzenrevt et insula apud Marchartesvrvar adepta sit tytulum canonice possessionis Cum olim Hoholdus de Chamb et filia sua Ryhza habitum religionis in monasterio Gotwicensi assumpsisset idem Hoholdus duos in seculo filios reliquit quorum unus Ortwinus alter vero Chunradus vocabatur Ortwinus vero cruce signatus amore patris et sororis sue pro parte hereditatis sue ecclesiam Gotwicensem instituit heredem Hie nullo relicto herede obiit in partibus Ierosolymitanis Chunradus vero frater suus aput eandem ecclesiam obtinuit ut liceret ei partem fratris tempore vite sue nomine ipsius ecclesie possidere conditione interposita ut pars hereditatis que ipsum contingebat ad Gotwicensem ecclesiam etiam post mortem suam spectaret Idem vero Chunradus post hec duxit uxorem viduam nomine Virginam que habuit filiam nomine Gisilam per Chunradum Chlorumph et eadem Virgina procurante Chunrado similiter obtinuit personale beneficium ut liceret sibi easdem possessiones tempore vite sue a Gotwicensi monasterio possidere Deinde Gisila nupsit Wernhardo de Morspach de quo filios generavit Mortuo Wernhardo de Morspach eadem Gisila copulata est Alramo de Houedorf et quia ad filios quos de Wernhardo susceperat tota devolvebatur hereditas ipsa Alramo predictas possessiones de facto cum de iure non posset contulit qui etiam eas pro sue voluntatis arbitrio disponebat nullam contradictionem a filiis Wernhardi sustinendo Procedente tempore idem Alramus et uxor eius Gisila suspicantes a Gotwicensi monasterio eo quod Virgina tantum ad terminum vite sue easdem possessiones obtinuerat sibi litem inferri filios Wernhardi in preiudicium Gottwicensis ecclesie tamquam ipsi essent legittimia successores ut per eos conventui resistere valerent in possessionem earundem villarum secum pariter admiserunt excepto iure instituendi et destituendi colonos Demum Heinricus de Chrvoge filius Eberhardi eiusdem Gisile filiam Gisilam nuncupatam in uxorem traduxit Quibus Gotwicensis ecclesia quia in iure potiores videbantur litem movit que mediante Hademaro de Chvnnringen per amicabilem compositionem fuit totaliter sopita ut conventus Gotwicensis tam pro possessionibus supradictis quam pro hominibus centuin et X talenta ipsis persolveret Hac pecunia soluta Gisila et maritus eius iuri suo si quod habere videbantur publice renuntiaverunt Porro cum Gotwicensis ecclesia eorundem prediorum nacta esset possessionem et diu in pace possideret Heinricus et Otto fratres de Morspach coram nobis et domino Volrico Pataviensi episcopo predicto conventui litem intulerunt asserentes quod eadem predia ad ipsos iure hereditario devoluta iniuste Gotwicensis ecclesia detineret licet constaret quod predictus conventus per definitivam iudicii sententiam ea optinuerat et quia personalis extiterat concessio et ideo ad heredes successio non currebat et quod interventu pecunie a legittimis heredibus erat renuntiatio celebrata Tandem nobis et predicto episcopo mediantibus tali transactione lis fuit sopita ut ipsis fratribus Henrico et Ottoni et sorori eorum Haylca nuncupate conventus Gotwicensis quadringentas libras Wiennensis monete persolveret et conventus Gotwicensis easdem possessiones deinceps libere et pacifice possideret Hec autem pecunia eodem anno quo et compositio fuit celebrata statuto termino quater in anno fuit soluta Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant et monasterium Gotwicense nullam amodo sustineat lesionem vel controversiam vel calumpniam presenti scripture sigilli nostri testimonium adhibemus testes qui presentes aderant notari mandantes quorum gravitas et honestas omnem calumpniam excludat quorum hec sunt nomina ex parte episcopi Heinricus maioris ecclesie prepositus Chunradus maioris ecclesie plebanus magister Heinricus magister Marquardus de ministerialibus Hademarus de Wesen Liutoldus de Sauerstetin Heinricus et Otto de Morspach quorum causa agebatur ex parte ducis Chunradus comes Hademarus de Chunnringen et filii eius Hademarus et Heinricus Rudolfus de Potendorf Irnfridus de Hintperch et fratres sui Heinricus de Zebingen Hademarus de Sunneberch Chunradus de Arnsteine et frater eius Albero Meinhardus de Imzeinsdorf Otto de Anzinberge Liutoldus de Altenburch et frater eius Chunradus et alii quam plures Acta sunt hec ipsa die quando Vlricus Pataviensis episcopus quatuor altaria prima in Lirnvelde consecravit qua etiam die dux licentiatus viam ultra mare arripuit Anno domini millesimo ducentesimo XVIII indictione VI VI kalendas iulii