Charter Document - 03860050
Charter Number: | 03860050 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Leupoldus dei gracia dux Austrie et Stirie omnibus Christi fidelibus in perpetuum Eam principum decet esse industriam ut quod iusticia dietat ab eisdem confirmetur et nove exactionis adinventiones et pauperum oppressiones mediante racione inprobentur Inde est quod omnibus Christia fidelibus tam presentibus quam futuris constare volumus quod Wezilo abbas Gottwicensis nobis admodum devotus querimoniam sepius coram nobis deposuit quod marschalci nostri qui avenam de prediis Gottwicensis ecclesie secundum iusticiam terre nostre nobis debitam colligunt maliciose homines ecclesie gravarent eo quod debitam mensuram in recipiendo supra mensuram excederent Cuius rei considerata veritate quia deus et timor dei nobis in causa esse debet ne clamor pauperum contra nos ascendat et reos coram deo constituat causam de consilio optimatum nostrorum dignum duximus terminandam ut maliciosa exactio de cetero conquiescat et nobis et heredibus nostris iusticia illesa permaneat Statuimus ergo mensuram ad dimidium modium Ypolitensis fori qui dato privilegio presenti in usu fuit que nobis et optimatibus nostris bene mediocris placuit que tam nobis quam hominibus ecclesie competat ut ipsa mensura aput marschalcos et apud abbatem predicte ecclesie conservetur et ipsa mensura in vase recipiatur et cum plenum fuerit vas quod reliquum fuerit detrahatur ut nec homines ecclesie in solvendo possint aliquid subtrahere nec marschalci in recipiendo debeant modum excedere Avena autem debita vel denarii pro avena solvendi ubicumque infra iurisdiccionem nostram predia ecclesie illius sita fuerint in festo sancti Michaelis secundum forum temporis illius per abbatem solvantur nec marschalci nostri pro racione expensarum post datam avenam aliquid exigant pro quibus expensis ipsam mensuram maiorem statuimus Quia ergo hanc nostram constitucionem tam aput nos quam apud heredes nostros perpetuam volumus habere firmitatem de hac nostra constitutione presentem paginam propter firmitatis memoriam conscripsimus et sigilli nostri inpressione roboravimus Testes huius rei sunt Wernherus abbas de Sancta Cruce Okerus abbas de Lilignveld Dietricus prepositus Newnburgensis magister Hainricus de Bethaw tunc temporis notarius Leupoldus capellanus Albertus decretista Hadmarus de Chuenringen Weichardus dapifer et filii eius Kadoldus et Weichardus Heinricus de Czebingen Rudolfus de Potendorf Ulricus Strimo Marquardus de Hintpergk Heinricus de Prunna Hainricus de Zekking Datum anno domini millesimo ducentesimo duodecimo indictione XV anno pontificatus Innocentii tercii pape XIII regni Ottonis imperatoris anno quarto ordinacionis Meingoldi Pataviensis episcopi anno VII ducatus nostri in Austria et Stiria anno decimo quinto