Charter Document - 03860049
Charter Number: | 03860049 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1210 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus constare volumus quod Ortolfus de Rammensteine cum fratribus ecclesie Kotwicensis contractum habuit videlicet quod ipse predium in Pechsudel quod erat ecclesie a fratribus in proprietatem reciperet et econtra duo beneficia in Wezilstorf que iuris sui erant ecclesie contraderet et contractus iste cum testibus et aliis sollempnitatibus fuit firmatus ut perpetualiter esset ratus Procedente vero tempore filius suus Chunradus verbum movit quod predium quod pater suus commutaverat sine consensu suo sibi alienatum fuisset Interea quidam burgensis de Winne Siboto per VIIII talenta elaboravit quod eadem beneficia in Wezilstorf in iuris proprietatem quod vulgo purchrehte dicitur a fratribus reciperet et annuatim pensionem duorum talentorum inde persolveret in quo contractu talis est interposita condicio quod si Chunradus de Rammenstein eadem beneficia inpeteret et quomodocumque optineret idem Siboto novem talenta que per contractum dederat repetere non deberet Pro memoria ergo huius facti presentem cartulam scripsimus et sigilli impressione confirmavimus Huius rei testes sunt Heinricus marcschalcus de Zaching Albertus de Lochlin Chunradus de Timendorf Ortlib de Witigestorf Rapoto nauta de Stain Arnoldus de Sancto Stephano Ditmarus de Wesendorf Chunradus et frater eius Albertus de Mvoer Sighart de Radun Eberger de Vurt