Charter Document - 03860042

Charter Document - 03860042


Charter Number: 03860042
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Pledge
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Quoniam facta mortalium temporalium secuntur motum utile est ea litteris annotare ut sic memoriam sui posteris valeant exhibere Sciat igitur tam presens quam futura etas qualiter comes Liutoldus de Hardekke ecclesie Chotewicensi et conventui eiusdem loci advocatiam super onmi predio ad officinam suam in Ravna spectantem cum omni prorsus iure et pensione nomine pignoris obligavit ea lege ut omnes fructus eiusdem advocatie iam dicto cedant monasterio nec fas sit alicui preter debitorem qui rem obligavit ex iussu suo pignus obligatum solvere sed sit penes eos tam pignus quam fructus pignoris donec comes centum marcas quibus advocatia est obligata ecclesie restituat Verum quia contractus ex conventione legum accipiunt secundum formam hic expressam ego Liupoldus dux Austrie hunc contractum sigilli mei inpressione confirmo Huius rei testes sunt Liupoldus dux Austrie comes Liutoldus dominus Hadmarus de Chunringe Wichardus dapifer Rudolfus de Botendorf Marquardus de Hintperch Vodalricus Struno et filius suus Vlricus marscalcus Heinricus de Caetgingen Rudolfus de Synmaenninge