Charter Document - 03860041
Charter Number: | 03860041 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Fridericus divina favente clementia Austrie dux Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod nos abbati et fratribus in Kotewico hanc prerogativam indulsimus quatinus in possessionibus ipsius cenobii in ea parte Danubii qua monasterium ipsum situm est et in Grie nullus umquam hominum sub nomine advocati aut iudex vel preco de nostra permissione vel alicuius officii vel iudicii occasione eisdem fratribus iniuriam inferat vel offendere presumat ea videlicet conditione ut pro iustitia nostra de eisdem possessionibus ipsi fratres CC modios avene annuatim nobis persolvant Quod si fur vel raptum faciens aut latro in possessionibus ipsorum deprehensus convictus fuerit ad proximum locum quo malefactores plectuntur sicut est cingulo cinctus puniendus tradatur Preterea statuimus ut pabulum quod in bonis predicte congregationis ex utraque parte Danubii habere debuimus ab ipsis in duobus granariis nostris recipiamus ne alicui marscalco eis iniuriam vel dampnum inferendi occasionem tribuamus Et ut hec nostre devotionis permissio inconvulsa permaneat presentis scripti paginam subscribimus et sigilli nostri inpressione roboramus Data in ipso monasterio anno ab incarnatione domini millesimo CXCV indictione XIII anno I ducatus ipsius Testes Hartwicus Ratisponensis advocatus Crafto de Anzinesbach Dietmarus Morder Rapoto de Falchinberc Hademarus de Kuneringen Wichardus de Seuelde Rudolfus Stubich Hartnit de ort Dietmarus de Engilschalchisvelde Meingotus de Hinterberch Rudolfus et Herbordus de Potindorf Isenricus de Huntsaime Albertus de Lochinlin Rudolfus de Piela