Charter Document - 03860039

Charter Document - 03860039


Charter Number: 03860039
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

D[iepoldus] dei gratia Pataviensis episcopus C[onrado] plurimum venerando abbati de Medelikka salutem et dilectionis plenitudinem Relatione veridica dilecti fratris nostri He[i]monis prepositi in Sancto Ypolito cognovimus quod predium quoddam in villa Waltrichesdorf in parochia Draeschirchene situm et a fidelibus Christi duabus istis ecclesiis videlicet in Chotwoico et ecclesie Sancti Ypoliti collatum ab antiquo a fratribus ipsarum ecclesiarum in pace iuste possessum est Notificamus ergo dilectioni tue quod quedam arbusta hactenus semper inculta ad idem predium et non ad allodia rusticorum pertinentia precepto utriusque scilicet abbatis in Chotewic et prefati prepositi ad culturam vinearum sunt extirpata Harum itaque vinearum duas partes decimarum utpote novalium ad ius nostrum pertinentium communicato cleri nostri consilio ecclesie Sancti Ypoliti stabiliter et plenarie contulimus Ea propter tibi per presentia scripta mandamus ut per te ipsum atque predicte ecclesie parrochianum intuitu iusticie necnon et nostre dilectionis diligenter efficias ne aliquid iniuste vendicationis impedimentum huic facto nostro occurrat aut obstet