Charter Document - 03860037

Charter Document - 03860037


Charter Number: 03860037
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Domino R[udperto] venerabili Tegrinsensium abbati Kotwicensis humilis congregatio sinceras orationes et devotum servitium Admoniti sepius a custode nostro quia petitioni caritatis vestre de inopia nostra reliquias sanctorum in duplo reddendas optulimus plurimum tante nobilitatis viri promissionum verbis confidentes repetere quasi supersedimus Sepe vero iam diutius frustrati ad peticiones accedimus et non solum iure ditatis reddendas sed etiam expectationis premio largiter dandas omnimodis expetimus Vos autem tum pro deo tum pro iusticia nulla occasione prepeditus sed harum quas petimus et quas debetis divitiarum copia satis expeditus ut paupertati nostre satis faciatis satagite et clamore nostro sedato a sancto sanctorum nostris orationibus premia sperate