Charter Document - 03860036

Charter Document - 03860036


Charter Number: 03860036
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1171
Date type: Internal, A.D., Abbot-Prior, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus dei gratia dux Av[str]iea Quoniam divina favente clementia iura ecclesiarum dei sub nostri tuitione principatus nulla patimur ratione violari placuit sollicitudinem nostram in causis pauperum Christi de Kotwico hac cautione presentibus et futuris innotescere tum anime nostre saluti tum illorum prospicientes quieti et securitati Notum sit igitur omnibus Christi fidelibus quod nobilis quidam Waldo nomine egrotans et desperatus consilio et rogatu fidelium suorum qui sibi et rebus suis post eins obitum metuebant tam homines proprios quam omnia sua predia infra Bawariam sita patri meo Liupoldo marchioni manu potestativa in ius tradidit proprietatis Quo peracto in brevi convaluit ipse W[aldo] et facti penitens postmodum de partibus Francorum duxit uxorem ipsi et filiis eius predictam prediorum faciens sponsionem Quo comperto Liupoldus marchio egre ferens vocato Waldone violati pacti redarguit temeritatem illo affirmante ea conditione predia sua marchioni s[e p]actum fuisse si absque heredibus vita decessisset Marchio autem in conventu apud castrum Gors habito accitis suis et ipsius W[aldonis] fidelibus utrorumque adtestatione comprobavit nullam in traditione bonorum eius coniugii vel heredis factam esse mentionem aut aliquam preiudiici conditionem et hoc ipso presente horum confirmavit testimonio Otacher marchionis de Stira Werigandi comitis de Plaigen Gebehardi comitis de Piugen Rudolfi de Pergen Alberonis de Griezpach Friderici de Hunesperch Ernst de Traisem Hartwici de Rudinich Gebehardi de Algerspach Potin de Asparen Potin de Maleisdorf Pabonis de Amarangen Hugonis de Leutsdorf Anshalmi de Prunne Wolfgeri de Imizinsdorf Marchwardi de Hintperge et aliorum multorum Predium autem quod olim fuerat Waldonis in Grie postea Liupoldus marchio tradidit sorori sue Gerbirge ductrici Boemiorum eius rogatu delegans illud in manum Gebehardi comitis de Piugen tali pacto ut quo ipsa petisset predium idem delegaret quod et fecit Nam delegevit illud super altare sancte Marie in monte Kotwico adiciens et ecclesiam que dicitur ad Purch presente Reginmaro Pataviensi episcopo et Nanzone eiusdem loci abbate Huius traditionis testes hii sunt aure tracti Chunradus de Roningin e Dietricus de Leichelingene Alramus de Pleinchipache Werinhart de Zelkingen e Diepoldus de Chagere Rudolfus Regingerus Heidenricus Rudbertus Reginhardus Felicis autem memorie Gerbirch postmodo induta sanctimonie habitu sub obedientia conversata est abbatis de Kotwico ubi mox obiens sepulta quiescit in domino Fratres autem predia largitate eius adepta per LXII annos quiete possederunt temporibus videlicet abbatum Nanzonis Chadelhohi Gerhohi Wernheri Friderici et Iohannis Huius abbatie XIIII anno matrona quedam filia predicti W[aldonis] ab imperatore Friderico advocato accepto comite videlicet Friderico de Hohenburch qui iusticiam eius apud nos exigeret venit Austriam et querimonia facta super hereditate paterna iusticiam a nobis requirebat fratribus de Kotwico econtra ius legitime traditionis et plus quam tricennarie possessionis pretendentibus Qua causa diu utrimque ventilata ne imperialis edicti videremur inmemores et ut omnis querimonie repeticio in posterum esset sopita placuit nobis inter fratres et predictam matronam licet ultra iusticiam fieri amicam compositionem Acceptis igitur ab abbate quinquaginta talentis fecit abdicationem omnis deinceps impeticionis et querimonie super eodem predio ipsa et filius eius Diepoldus per manum advocati sui Friderici de Hohenburch in manum meam et Iohannis abbatis de Kotwico Huius rei testes sunt filii mei Liupoldus et Heinricus Ottacher marchio de Stira Ekkebertus de Pernekke Chunradus de Rakze Fridericus de Hohenburch Hadmarus et filius eius Otto de Chupharen Chadolt de Seuelt et filius eius Chadolt Albero de Chunringen et filius eius Hademarus Rapoto de Sconenberch Heinricus de Grundrammesdorf Wernhardus de Rabenstein Ovlrich dapifer Otto frater eius Otto sororius eius Liupolt pincerna Otto marschalh Ludwicus Meginhart de Trebanswinchel e Rudgerus de Alse et frater eius Reinbertus Rudolfus de Chalwenperge Meginhart Friderich homines Alberonise Grermunt Niwenburch e Wicbertus de Chirchpach e Liupolt de Rakez Albertus de Chupharn Acta sunt hec apud Wienne anno incarnationis domini MCLXXI imperatoris Friderici anno XX ducatus nostri anno XXXII Iohannis abbatis anno XV kalendis mai