Charter Document - 03860035

Charter Document - 03860035


Charter Number: 03860035
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Iustas de quibuslibet rebus ecclesiarum fieri commutaciones legum concedunt constituciones Nam certum est communes inde posse provenire utilitates Ea propter noverit omnium industria qualiter inter fratres de Richinbach ac de Chotewich de aliquibus suis possessionibus facte sunt legitime commutationes ac per advocatos utriusque ecclesie complete sunt iuste confirmationes Denique Heinricus dux de Austria advocatus in Khotewich delegavit in manus Rapotonis comitis de Ortinberch predium quod dicitur Scultheizingen et illuc pertinentia ad conservandum deo et sancte Marie in Richinbach Rapoto vero comes predictus vice Pertholdi marchionis advocati in Richinbach et eiusdem peticione delegavit in manus Heinrici predicti ducis predium quod dicitur Willofsdorf et Parowi ad conservandum deo et sancte Marie in Khotewich Huius delegationis testes sunt Littoldus comes de Plaie Pertholdus comes de Pogin Adalram de Khamb Theodericus de Poivmgarten a Wergant et frater eius Engelscalch de Rvmtingen Werinhardus de Owe Rehewin de Etenvelt Durinch de Sculcheim Gotefridus Priffuz de Owe et alii quam plures