Charter Document - 03860020
Charter Number: | 03860020 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1122 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne volubilitas et antiquitas temporum a memoria deleat posterorum ego Reginmarus Pataviensis ecclesie episcopus quicquid predecessor meus felicis memorie Altmannus episcopus ex reditibus suis beneficiis ecclesiis decimationibus vineis villis pratis pascuis nemoribus cultis et incultis Kotuvigensi ecclesie tradidit et successor eius Ovdalricus episcopus consensit et confirmavit canonica auctoritate confirmavi et sigilli mei inpressione renovavi Et ut in terra viventium partem cum eis haberem decimationem quarundam vinearum in barrochia Chremisi post traditionem illam usque ad nostrum tempus plantatarum prenominate ecclesie tradidi et istius pagine testimonio confirmavi Traditiones autem sunt he subscripte parrochia Muttarin cum capella et dote et cum omnibus appendiciis suis excepta parte decimationis que pertinet ad Sanctum Nicolaum barrochia Mulibahc cum appendiciis suis barrochia Pirchahi cum ecclesia Michilpahca et cum appendiciis suis barrochia Chulivb que est constructa in manso quem Richiza dedit ad quam decimationem terminavit Hovistetin et Maurahi Ad Muttarin Acilinum et alium Acilinum Gemmundum cum beneficiis suis idem beneficium Ekkrici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis excepto dimidio manso Brunnin de beneficio eiusdem Ekkrici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Huntisheim Rovduvinum cum beneficiis suis Chollirgnannin vineam I cum vinitore cum omnibus appendiciis suis Rovtkeristorf vineas III et dimidium cum vinitore et omnnibus appendiciis suis villam Paltin excepto manso uno Horginbahc excepto manso I cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Talarin cum vineis et vinitore et omnibus appendiciis suis Uvrta cum mancipiis et omnibus appendiciis suis et silva que adiacet monti cuius terminus est rivus Palti rursum usque in Chrumbilbahc abhinc usque ad confinium Salzpurgensis predii et marchionis Chrucistetin cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis Echindorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Pumannistorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Nuztorf vineas III Anzindorf vineas II Imicinistorf vineam I Ratoltistorf cuin omnibus appendiciis suis ad Sanctum Ypolitum partem decimationis et mansum I cum omnibus appendiciis suis et in alia ripa Treisimi versus Uvagrein molendinum cum appendiciis suis et II loca molendini Straudratistorf mansum I Pehcsutilin cum omnibus appendiciis suis Plintindorf mansum I Piscolvistorf mansos IIII Hovperhc cum omnibus appendiciis suis et quicquid inter duas Bersinikkas cultum et incultum episcopalis iuris iacet excepto censu de publica via Chvnihohstetin vineas V et dimidiam Zezinmuri beneficium Reginoldi Cukkingin vineas II cum omnibus appendiciis suis Chirhlingin mansum I et vineam I Viscahigimvndi mansum I Muri decimationem ad Sanctam Petronellam ecclesiam cum decimatione ad Heiminburch Ascrichisprukki Hovilin et de ceteris villis que pertinent ad predium Dietpaldi marchionis decimationem Studehi mansos X Ascahi vineas II Hunispergi mansum I Halli curtale I et sartago I ad Steini beneficium Pecilini in barrochia Chremisi dimidiam decimationem vini que tunc ibi fuit et que ab eorum tempore usque ad nostrum tempus provenit Tiemindorf et Hunindorf decimatonem Ramuoltispahc decimationem et mansum I Frovindorf decimationem et mansum I Cogindorf mansum I Chetsi decimationem Heizimannistorf mansos IIII Straneistorf decimationem et mansos II Zeinarin mansos II et curtalia VIII Boreistorf mansum unum liberalem Porcindorf mansos IIII Ganserivoldi decimationem Egicinistorf mansos III Hagininbrunnin mansum I mancipia de Matkova quibus Pero camerarius preerat mancipia Egilberti ecclesiam Naliv cum dote et parte decimationis et omnibus ad eam pertinentibus sicut Wolfkerus habuerat et decimationem ad Ertpurih Si quis has traditiones et nostram confirmationem infringere temptaverit iudicio sancti spiritus sit anathematis iaculo perculsus