Charter Document - 03860014

Charter Document - 03860014


Charter Number: 03860014
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1104
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum dei venerabili filio Hartmannoa Goteuuigensi abbati eiusque successoribus regulariter promovendis imperpetuum Austri terram inhabitantibus per prophetam dominus precipit cum panibus occurreri fugienti Idcirco te fili karissime Artmanne et fratres tuos de seculo ad omnipotentis dei servitium aversos et ad eius faciem festinantes gratanter excipimus et per sancti spiritus gratiam sedis apostolice munimine confovemus Per pressentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecunque hodie idem cenobium possidet sive in futurum concessione pontificum liberalitate principum vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones aufere vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserv[e]ntur eorum pro quorum sustentatione et gubernatio[n]ee concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Pataviensis episcopi canonica reverentia cui tamen omnino non liceat vexationem aliquam vel consuetudinem que regularium quieti noceat irrogare Crisma oleum sanctum consecrationes altarium sive basilicarum ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi ab episcopo in cuius diocesi estis accipietis siquidem gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo consecrationum sacramenta suscipere qui apostolice sedis fultus auctoritate que postulatur indulgeat Nec episcopo autem nee abbati ipsi nec persone alicui facultas sit cenobii bona in feudum sive beneficium sine consensu meliorum fratrum personis aliquibus dare vel modis aliis alienare Sane sepulturam eiusdem loci omnino liberam esse decernimus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat Laicos sive clericos seculares ad conversationem suscipere nullius episcopi vel prepositi contradictio vos inhibeat Obeunte te nunc eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra cam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri lesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hie fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant amen amen amen Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus ss [R] [B V] Datum Laterani per manum Iohannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis IX kalendas novembris indictione XIII incarnationis dominice anno MCV pontificatus domini Paschalis secundi pape VI