Charter Document - 03860013
Charter Number: | 03860013 |
---|---|
Cartulary Title: | Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam absentibus quod congregatio Fructuariensis et s Blasii monasterii tali tenore counite sunt ut quando altera alteri breves pro defunctis suis fratribus miserit ea faciat unaqueque in missarum et vigiliarum orationibus que de suis noviter defunctis utraque ex consuetudine solet agere excepto quod voce mea non dicatur et prebenda in refectorio non ponatur et ille XXX continuate misse non dicantur alia omnia fiant id est ut VII misse et officia in conventu fiant et per XXX dies verba mea et unusquisque sacerdos infra annum XXX missas celebret et qui sacerdos non fuerit X psal[te]ria dicat scribatur etiam in martyrologio regule et ut hoc inviolabiliter omni tempore teneatur oportunum videtur ut hunc brevem utraque iam dicta congregatio scriptum in sua regula habeat Senioribus de Mura et de Chotewic et de Wibelingin et de Apirsbach faciendum est sicut Fructuariensibus hoc super addito quod illo die quo brevis eorum in nostro capitulo pronuntiatur etiam in refectorio prebenda donatur et in libro vite scribuntur