Charter Document - 03860011

Charter Document - 03860011


Charter Number: 03860011
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1098
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vrbanus episcopus servus servorum dei venerabili filio Hartmanno Goteguigensi abbati eiusque successoribus regulariter promovendis in perpetuum Piea postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolice portum confugiens eius tuitionem devotione debita requisivit nos supplicationi tue clementer annuimus et Goteguigense monasterium cui deo auctore presides cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolice sedis excipimus Per presentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecunque hodie idem cenobium possidet sive in futurum concessione pontificum liberalitate principum vel oblatione fidelium iuste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva Pataviensis episcopi canonica reverentia cui tamen omnino non liceat exactionem aliquam vel consuetudinem que regularium quieti noceat irrogare Nec episcopo autem nec abbati ipsi nec persone alicui facultas sit cenobii bona in feudum sive beneficium sine consensu meliorum fratrum personis aliquibus dare vel modis aliis alienare Sane sepulturam eiusdem loci omnino liberam esse decernimus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati sint nullus obsistat Laicos sive clericos seculares ad conversionem suscipere nullius episcopi vel prepositi contradictio vos inhibeat Obeunte te nunc eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant amen amen Scriptum per manum Petri scriniarii sacri palatii Datum Laterani per manum Iohannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis III nonas aprilis indictione VI anno dominice incarnationis MXCIX pontificatus autem domini Vrbani secundi pape anno XI