Charter Document - 03860010

Charter Document - 03860010


Charter Number: 03860010
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Noverit omnium Christi fidelium tam presens etas quam successura posteritas qualiter quidam nomine Sigiboto de Bornheim cum licentia domini sui Herimanni Augustensis episcopi et manu ac consensu filiorum suorum duo beneficia apud Ertpurch cum omni decimatione que in eodem loco de suo predio culto et inculto provenerit ad altare sancte Marie deo hic famulantibus contradidit ea conditione ut ecclesia ibi ab abbate et a fratribus construatur et si presens abbas vel quispiam eius successorum aliquid inde alicui extraneo prestiterit proximus eius heres in suum ius retrahendi habeat potestatem Huius traditionis testes isti per aurem sunt adtracti Arnolt Reginpoto Sigiboto filii eius Nantker item alius Nantker Chadalhoch Simili modo domnus Ovdalricus Pataviensis episcopus de eadem decimatione quod sui iuris erat ad idem altare contradidit in presentia militum ac ministerialium suorum Hartwici Pilgrimi Dietrici Meginhardi Born et aliorum Quas utrasque donationes idem episcopus auctoritate sua et banno atque sigilli sui impressione confirmavit ut si quis hanc traditionem violare temptaverit a corpore et sanguine Christi se sciat segregatum ac anathematis vinculo perpetualiter obligatum