Charter Document - 03860008

Charter Document - 03860008


Charter Number: 03860008
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1096
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam post futuris qualiter ego Ovdalricus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus altare aa venerabili predecessore meo Altmanno episcopo in honore sancte et perpetue virginis Marie dedicatum rogatu fratrum istius cenobii Kothwigensis confregi et in loco quo illis competentius visum est transpositum anno ab incarnatione domini millesimo XCVI eodem die quo et prius fuerat consecratum dedicavi Sed et omnia que isdem bone memorie predecessor meus ex reditibus suis in prediis beneficiis decimationibus et vineis ad idem altare tradiderat sub presentia advocati ipsius loci Ovdalrici et tunc adstantis ecclesie testimonio episcopali banno et ecclesiastica auctoritate confirmavi fratribus in hoc loco dei genitrici servientibus in usum Hec sunt ergo predia que felicis memorie Altmannus Pataviensis episcopus super altare sancte Marie tradidit que et ego Ovdalricus dei gratia eiusdem sedis minister indignus ob mercedem eterne vite canonica auctoritate et sigilli mei inpressione in perpetuum stabilivi parrochiam Muttarin cum capella et dote et cum omnibus appendiciis suis excepto parte decimationis que pertinet ad Sanctum Nicolaum parrochiam Mulibach cum appendiciis suis parrochiam Pirchaha cum appendiciis suis parrochiam Chuliub que est constructa in manso quem Richiza dedit ad quam decimationem terminavit Houistetin et Mauraha Ad Muttarin Azilinum et alium Azilinum Gemmundum cum beneficiis suis ibidem beneficium Ekkirici cum mancipiis ut omnibus appendiciis suis excepto dimidio manso Brunnin de beneficio eiusdem Ekkirici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Huntisheim Rudwinum cum beneficiis suis Chellirgnannin vineam I cum vinitore et omnibus appendiciis suis Rutkerisdorf vineas III et dimidiam cum vinitore et omnibus appendiciis suis villam Palta excepto manso I Horginbach excepto manso I cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Talaran cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis Uurta cum mancipiis et omnibus appendiciis suis et silva que adiacet monti cuius terminus est rivus Palta sursum usque in Chrumbilbach abhinc usque ad confinium salzburgensis predii et marchionis Chrucistetin cum vineis vinitoribus et omnibus appendiciis suis Echindorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Pumannisdorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Nuzdorf vineas III Anzindorf vineas II Imizinisdorf vineam I Ratoldisdorf cum omnibus appendiciis suis ad Sanctum Ypolitum partem decimationis et mansum I cum omnibus appendiciis suis et in alia ripa Treisim versus Wagrein molendinum cum appendiciis suis et II loca molendini Staudratisdorf mansum I Pechsutilin cum omnibus appendiciis suis Scauwingin cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Blindindorf mansum I Piscoluisdorf mansos IIII Houberch cum omnibus appendiciis suis et quidquid inter duas Persnikhas cultum et incultum episcopalis iuris iacet excepto censu de publica via Chunihohstetin vineas V et dimidiam Zeizinmura beneficium Reginoldi Gukkingin vineas II cum omnibus appendiciis suis Chirchlingin mansum I et vineam I Viscahmundie mansum I Muri decimationem ad Sanctam Petronellam ecclesiam cum decimatione ad Heiminburch Aschrichisprucca Houilin et de ceteris villis que pertinent ad predium Dietpoldi marchionis decimationem Studaha mansus X Aschaha vineas II Hunisberg mansum I Halla curtale I et sartago I ad Steini beneficium Pezilini in parrochia Chremisi dimidiam decimationem vini que tunc ibi fuit vel deinceps pervenerit Tiemindorf et Hunindorf decimationem Ramuoldispach decimationem et mansum I Froindorf decimationem et mansum I Gogindorf mansum I Chetsi decimationem Heizimannisdorf mansus IIII Straneisdorf decimationem et mansos II Zeinarin mansos II et curtalia VIII Boreisdorf mansum I liberalem Porcindorf mansos IIII Gansarveldi decimationem Egizinisdorf mansos III Hagninbrunnin mansum I mancipia de Matkowa quibus Pero camerarius preerat mancipia Eigilberti archipresbiteri et ecclesiam apud Naliub cum dote et decimatione et omnibus ad eam pertinentibus sicut Wolfkerus habuerat et decimationem ad Erthpurch quam Sigiboto de Bornheim in presentia militum meorum mihi reddidit ego Ovdalricus dei gratia episcopus huic loco dei genitricis confirmo Si quis igitur divini examinis oblitus quicquam horum presumpserit infringere iudicio spiritus sancti decernimus eum anathematis vinculo obligatum esse ac veluti divine et humane legis prevaricator hic et in futuro duplici damnatione punietur