Charter Document - 03860004

Charter Document - 03860004


Charter Number: 03860004
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1083
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cunctis sancte matris ecclesie filiis innotescat qualiter ego Altmannus dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus divina inspirante clementia in monte Kotwigensi monasterium in honore sancte dei genitricis Marie construens et anno ab incarnatione domini millesimo LXXXIII dedicans tradidi super altare ex reditibus meis parrochias predia beneficia decimationes vineas sub presentia comitis Ovdalrici de Ratilenperge ipsius tunc loci advocati et Hermanni comitis fratris ipsius Ovdalrici et aliorum plurimorum nobilium Ipsas vero parrochias fratribus ipsius loci providendas commisi et ob spem retributionis eterne ecclesiastica auctoritate et episcopali banno confirmavi et ne quisquam ex eis aliquid infringere presumat vel imminuere audeat sigilli mei impressione signavi Hec ergo sunt predia que ego Altmannus Pataviensis episcopus et apostolice sedis legatus predicto monasterio contradidi et canonica auctoritate et sigilli mei impressione in perpetuum stabilivi parrochiam ad Mutarin cum omnibus appendiciis suis excepta parte decimationis que pertinet ad Sanctum Nykolaum Huius parrochie terminus est de Chlebidorf per directum ad Tuirgidin a de Tuirgidin ad Chufarin in fontem inibi manantem inde recta via per Eginindorf in Flednize de Fledniza usque Tiemindorf inde ad Scoingin usque ad villam Ekkebrehtesperch et sic per unam curtem eiusdem villule usque Karlistetin in fontem illic prope ascendentem inde versus silvam usque ad Chirchperch de Chirchperge in Poginpach de Poginpach in Fisilpach de Fisilpach in Pigartinpach de Pigartinpach usque in Achispach et de Achispach in Danubium sicque per Danubium usque ad predictam villulam Chlebidorf unde idem terminus exurgit Capellam etiam sancte Margarete ad Mutarin cum dote ad eam pertinente et murale infra quod capella sancti Agapiti habetur Parrochiam Mulibach cum omnibus appendiciis suis Huius terminus est a ponte qui vocatur Ziunza cum villula que proxima est Straza nomine et inde descendit usque Gerrichestale inde ad viam cui nomen est Plechuntirwech inde Wirintindorf hinc a porta Gnannelines predia liberorum recta linea usque Perhartisstich inde usque Tichmannes dehinc rursum supra Habichispachb de Habichispach ad pontem in primis nominatum Ziunza Parrochiam ad Naliub cum ecclesia ad Pfaffendorf et dote earundem ecclesiarum et decimatione villarum ad easdem ecclesias pertinentium quas nobilis vir Wolfkerus ut ipse ab episcopatu habuerat cenobio tradidit in proprium ius ea conditione ut ab ipsis in divino servicio provideantur et fratrum utilitati nullatenus auferantur Decimationem quoque ad Ertpurch Parrochiam ad Sanctam Petronellam cum dote et ecclesiam ad Houilin cum dote et ecclesiarum ipsarum termino antiquitus prefinito cum decimatione de omni beneficio Deipoldi marchionis infra Vischaha et Litaha posito ex omnibus villis pertinentibus ad ecclesias Heimburch Sanctam Petronellam Houilin Aschirichesprucca cultis et postmodum colendis quibus primo a me investita est hec ecclesia et decimationem de Haselawa et de Duiptal que infra terminum sunt Sancte Petronelle et ultra Danubium Liubmannesdorf et Wizilinesdorf tres mansus quos dominus Sighardus Aquilegiensis patriarcha mihi in concambium tradidit et decimationem de eisdem villis Parrochiam ad Chiuliup cum omnibus appendiciis suis cuius terminus versus occidentem inter allodium marchionis Leopaldic et quorundam nobilium descendens a montanis in Cebirmar inde ad Smidibach inde vadit Sceit ad villam Heimonis dehinc ad Moissinpach quem descendit ad rivum Huriwin et hinc usque ad Syrniccha quem descendit ad Radwanesbach et hinc ascendit usque ad tumulum qui excrevit super Wagreim inde eandem altitudinem vadit ad caput Edilize inde ad proximum montem qui pertinet ad Houestat hinc descendit iuxta Chrebizpach in Pielaha quem transit recto limite ad Scintlecca inter duo allodia marchionis Otachari et Piligrimi inde recta linea ad Richinsceit deinded ad caput Pielaha inde per altitudinem montanam transit super Steinberch et de Steinberch inter allodia marchionis Leopaldic et quorundam nobilium revertitur in rivum Cebirmare Ad hahc parrochiam pertinet etiam Houestetin et Maurach Parrochiam ad Pirchaha cum omnibus appendiciis suis que habet terminum versus occidentem Tresimam fluviumf ab ortu suo usque ad villam Sancti Yppoliti deinde viam septentrionalem que ducit de Sancto Yppolito ad Mehtyrisg per villam Wagreim et per silvam que vocatur Vorahach deinde ad villam que vocatur Sibinhirtin deinde inter duo allodia Williberti et Waltonis in villam Tiurin versus orientem Persniccham ab ortu suo usque ad villam Tiurin versus australem partem semitam que vocatur Pechstich inter confinia allodiorum marchionis Haderici et Rudolfi et ita versus Carinthiam Quicquid infra hos terminos est culti et inculti ad parrochiam Pirchaha pertinet Ad Mutarin Azilinum et alium Azilinum Gemmundum cum beneficiis suis ibidem beneficium Ekkerici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis excepto dimidio mansu Brunnin de beneficio eiusdem Ekkerici cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Huntisheim Rudwinum cum beneficiis suis Chellergnannin vineam I cum vinitore et omnibus appendiciis suis Rutkeresdorf vineas III et dimidiam cum vinitore et omnibus appendiciis suis villam Palta excepto mansu uno Horginpach excepto mansu uno cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Talarin cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis Uurta cum mancipiis et omnibus appendiciis suis et silvani que adiacet monti cuius terminus est rivus Palta sursum usque in Chrumbilbach abhinc usque ad confinium Salzburgensis predii et marchionis Chrucistetin cum vineis et vinitoribus et omnibus appendiciis suis Echindorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Pumannisdorf cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Nuzdorf vineas III Anzindorf vineas II Imizinesdorf vineam I Ratoldisdorf cum omnibus appendiciis suis ad Sanctum Yppolitum partem decimationum et mansum I cum omnibus appendiciis suis et in alia ripa Treisim versus Wagreim molendinum cum appendiciis suis et II loca molendini Staudratisdorf mansum I Pechsutilin cum omnibus appendiciis suis Scauwingin cum mancipiis et omnibus appendiciis suis Blindindorf mansum unum Piscoluesdorf mansus IIII Houberch cum omnibus appendiciis suis et quicquid inter duas Persnikhas cultum et incultum episcopalis iuris iacet excepto censu de publica via Chunihohstetin vineas V et dimidium Zeizinmura beneficium Reginoldi Gukkindorf vineas II cum omnibus appendiciis suis Chirlingin mansum I et vineam I Viscahmundi mansum I Muri decimationem Studaha mansus X Aschaha vineas II Hunisperch mansum I Halla curtale I et sartaginem I ad Steini beneficium Pezilini in parrochia Chremisi dimidiam decimationem vini que tunc ibi fuit vel deinceps provenerit Teimindorf et Hunindorf decimationem Ramuoldespach decimationem et mansum I Frowindorf decimationem et mansum I Gogindorf mansum I Chetsi decimationem Heizimannisdorf mansus IIII Straneisdorf decimationem et mansus II Zeinarin mansus II et curtalia VIII Boreisdorf mansum I liberalem Porzindorf mansus IIII Gansarueldi decimationem Egizinesdorf mansus III Hagininbrunnin mansum unum mancipia de Matkowa quibus Pero camerarius preerat mancipia Eigilberti archypresbiteri Hec omnia ego Altmannus dei gratia Pataviensis episcopus et apostolice sedis legatus Kotwigensi monasterio canonica auctoritate et sigilli mei impressione confirmo Si quis igitur divini examinis oblitus quicquam horum imminuere vel infringere temptaverit iudicio sancti spiritus decernimus eum anathematis vinculo esse obligatum ac nisi cito resipuerit divini examinatione indicii perpetuo dampnatum amen Data anno ab incarnatione domini millesimo LXXXIII indictione VI V idus septembris