Charter Document - 03860003

Charter Document - 03860003


Charter Number: 03860003
Cartulary Title: Göttweig Stiftsarchiv Urkunden 1058 - 1899 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1075
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Noverint omnes in Christo fideles qualiter comes Ovdalricus omnia bona sua predia cum mancipiis culta et inculta que ipse tunc temporis iure hereditario possidebat et que sibi postea a parentibus in hereditatem pervenire debuerant idoneis subintroductis testibus Mathilde uxori sue absque omni contradictione in proprium legavit et filiis eorum quos procrearent si autem filios non haberent et si illa supervixerit super his bonis possidendi vel quodlibet faciendi liberam deinceps potestatem haberet Horum ergo bonorum summa fuit Hohinwarta cum ceteris omnibus que in orientali parte a parentibus suis habuit et Chamba cum suis appendiciis quod de eadem Mathilda uxore sua habuit cui et idem in hac delegatione reddidit Huius traditionis testes sunt comes Ekkebertus et puer Gebehardus nepos eius Raffold de Wirmila filiusque eius Raffold gener eius Piligrim Alram a Ratpoto de Musiliskirichen Piligrim de Grie Heinrich Hartliep Adalbreth de Staheim Tiemo et Reginger milites eiusdem Ovdalrici Hadamar Garulus Secundam vero traditionem sub eisdem prenominatis testibus uxori sue Mathilde confirmavit super bonis omnibus que tunc a fratre suo Herimanno ina partem accepta proprie obtinuit et que postea ab eo in dividenda hereditate in Bauuaria vel ubicunque sit percipere debuit et investitura ministerialium omnium quos prefate contradidit Mathilde hec fuit Sigiloch Irmfrit Ratolf Ovdalrich Leu Eberharth