Charter Document - 03850082

Charter Document - 03850082


Charter Number: 03850082
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1300 - 1447
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Beatissime pater Vestre sanctitati supplicant deuoti oratores vestri abbas et conuentus jnsignis monasterij beati Lamperti in Altenburg ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis singularesque persone illius conuentus in obseruancia regulari altissimo famulantes et famulari ex intimis cupientes quatenus ut confessor quem quilibet ipsorum elegerit in sinceritate fidei vnitate sancte Romane ecclesie ac obediencia et deuocione dicte S et successorum eius Romanorum pontificum canonice intrancium persistentibus omnium suorum de quibus corde contriti et ore confessi fuerint plenariam remissionem peccatorum in mortis articulo concedere valeat et indulgere addito quod supplicantes ipsi qui ex confidencia remissionis huiusmodi aliqua illicita committere non proponant quamprimum de dicta signatura noticiam habuerint singulis sextis ferijs infirmitate uel aliquo legittimo impedimento cessante per vnum annum uel loco feriarum huiusmodi vna alia die singularum septimanarum eiusdem anni qua ad ieiunandum non sint astricti ieiunare et si in anno predicto uel aliqua eius parte impediti legittime fuerint anno sequenti uel alias quamprimum potuerint modo simili huius modj ieiunium supplere aut si alias forte illud in toto uel in parte quomodocumque adimplere comode nequiuerint alia per confessorem ydoneum qui illud immutare valeat eis iniungendo pietatis opera adimplere teneantur Insuper ut abbas pro tempore ac omnes de conuentu tam clerici quam conuersi dicti monasterij presentes et futuri possint per eum et ab eo quem abbas pro tempore eis deputauerit pro audiendis ipsorum confessionibus duxerit deputandum ab omnibus censuris a iure uel ab homine in genere uel in specie promulgatis jtem ab omnibus et singulis peccatis et excessibus eciam si eorum absolucio sedi apostolice reseruata foret absolui nec non cum eis et ipsorum quolibet super quacumque irregularitate quouis modo contracta dumtaxat bigamie homicidij voluntarij et mutilacionis membri exceptis eum professis uel profiteri volentibus cum in ipso professionis actu fuerint dispensari semel tantum jn casibus vero episcopis reseruatis quociens opus fuerit obseruancia ut prefertur regulari durante possint et valeant auctoritate apostolica concedere et misericorditer indulgere dignemini constitucionibus et ordinacionibus apostolicis ceterisque contrarijs non obstantibus quibuscumque Concessum ut petitur de omnibus quamdiu uixerint in obseruancia regulari In presencia domini nostri pape C Ariminensis [] Et quod simplex signatura sufficiat absque confeccione litterarum apostolicarum Concessum C Ariminensis