Charter Document - 03850056
| Charter Number: | 03850056 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1291 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ego Renwardus de Chodaun notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis quod ego viris in Christo honorabilibus abbati et conventui in Altenburch et ecclesie ipsorum ibidem proprietatem meam liberam et absolutam in Fukkla sitam in campis et in villa et aput Chambam prope Revt molendinum cum omnibus adtinenciis sicut post mortem matris mee iam defuncte deuolutam ad me iure hereditario idipsam quiete et pacifice possidebam cum vsu et fructu pleno iure meo pro quinquaginta talentis minus duobus vendidi et hoc de consensu et consilio vxoris mee domine Alhaidis et filiorum meorum Duringi videlicet et Renwardi ac filiarum mearum Jeutte Gedrudis et Alhaidis nec non omnium heredum meorum voluntate bona feci atque eidem proprietati siue possessionibus pretaxatis renunciaui exnunc et imperpetuum cum hisdem meis heredibus et omnium eorum posteritate et ad altare sancti Lamberti in Altenburch manu propria liberaliter resignaui compromittens presentibus et faciens dicti ecclesie pro foro et facto tali talem certitudinis firmitatem quod ego cum domina vxore mea prehabita et omnibus meis heredibus prius dictis secundum omnem formam iusticie et terre consuetudinem monasterio in Altenburch prenotato de iam dictis possessionibus per me venditis defensionem debitam exhibere velim ad certa tempora vt debeam et ad plenum si necesse fuerit contra omnem calumpniam et iniuriam ius prestare triginta annis et amplius vt est iuris Que omnia et singula fide data ad manus nobilis viri domini Stephani de Meissowe marshalci Austrie dicti monasterij advocati atque ad manus domini Walchuni abbatis et tocius sue congregacionis me obligo inviolabiliter vna cum vxore et liberis seruaturum Insuper quoque ad maiorem cautelam perennitatis fideiussores constituo vna mecum quos subsequenter in ordine pronuncio nominatim Qui sunt Almarus de Muluelde Salatinus Danquardus tres mei fratres Magenso meus auunculus de Shyrneinsrevt Lybhardus de Dumpratz Vlricus de Lindenvelde et Almarus de Speissendorf mei consobrini qui singuli fide data se ad hoc vnanimiter obligarunt si iam dicta ecclesia in Altenburch in premissis possessionibus defensionem sibi minus sufficientem inveniat quod ipsi pro eadem vna nobiscum et pro nobis si necesse fuerit similiter iuri stare debeant atque pro iam dictis possessionibus omni calumpnie et iniurie obuiare In quo si defecerint et ecclesiam in Altenburch neglexerint supradictam per equeualentes possessiones quas ipsi eidem ecclesie recompensacionis titulo assignabunt indempnem eam vna nobiscum per omnia reddere teneantur Quod si ad hoc idipsum vt promissum est non fuerit fideliter adimpletum fides mea ac etiam domine vxoris mee nec non omnium heredum atque fideiussorum meorum prenominatorum cum bonis et rebus nostris omnibus mobilibus et immobilibus ac personis testimonio presencium nomine pignoris obligata teneatur ultro ipsi ecclesie ad totalem restitucionem et satisfactionem dampni grauaminis et laboris et ad ea exnunc abbati et conuentuj dicti loci nos et nostra presenti baivlo irretractabiliter obligamus jta sane vt quod in vno nostrum minus fuerit alter nichilominus siue ceteri predictorum id sine contradictione qualibet suppleant et restaurent Ne autem hanc formam vendicionis per me rite et racionabiliter contractam quisquam imposterum per calumpniam vel iniuriam valeat infirmare sed vt rata permaneat omni euo in euidens testimonium premissorum pariter et cautelam presentes litteras inde confectas prenominate ecclesie in Altenburch et fratribus ibidem deo seruientibus tradidi et easdem quia sygillo proprio carui quatuor nobilium ministerialium terre videlicet domini Stephani de Meissowe prefati domini Ortolfi de Ronnenberch domini Wulfingi de Slevntz et domini Alberonis Strunonis de Suartzenowe qui presentibus intererant et etiam testes sunt procuraui et impetraui sigillis cereis firmiter communiri Huius rei etiam testes sunt dominus Rapoto dominus Erchenbertus dominus Haidenricus purkcrauij in Gorshe dominus Poppo de Lyebenberch dominus Heinricus de Durrenpach dominus Vlricus Marcius de Chotzendorf Otto filius suus dominus Heinricus de Pach dominus Hugo de Molt Heinricus Wiltperger Heinricus Dahpech Gotshalcus de Fronhouen Engilbertus de Chrug Otto de Grueb Wippoto Wichardus et junior Wichardus de Peugen Albero Waltkerstainer Ditmarus de Altenburch Chunradus Sultzer Vlricus Star et alij quam plures Actum et datum in Drozendorf anno dominj MCC nonagesimo primo quinto Idus Aprilis
