Charter Document - 03850055

Charter Document - 03850055


Charter Number: 03850055
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Ego Hugo de Pergowe notum esse cupio Christi fidelibus uniuersis quod viris in Christo venerabilibus et deuotis reuerendo domino Walchuno abbati et conuentui honorabilium fratrum ecclesie sancti Lamberti in Altenburch qui nomine ecclesie sue iam predicte castellum in Ekkenstain cum omnibus suis adtinentiis apud Fridericum Vulpem cognatum meum et vxorem suam dominam Dyemudim pro quinquaginta talentis denariorum Wiennensium comparauerant beneficium meum in Stetillendorf situm quod iam dictus Fridericus cum proprietate et iure ciuili pro sexto decimo dimidio talento de pecunia ab ecclesia memorata in Altenburch pro castello Ekkenstain sibi data pleno iure de cetero possidendum comparauerat proprietate videlicet a me ciuili vero iure a Chunrado et Wolframmo rusticis de meo consilio et consensu totaliter exsoluto ob intuitum peticionis predicti cognati mei Friderici et vxoris sue domine Dyemudis iam premisse pro certa recompensa assigno presentibus meis scriptis et vna cum Friderico prehabito atque vxore sua domina Dyemude sepedicta ad hoc ipsum me obligo fide data pro eis et cum eis firmiter compromittens quod prenominate ecclesie sancti Lamperti in Altenburch preexpressum superius beneficium in Stetillendorf cum omni iure sicut idipsum cognatus meus supradictus a me et a rusticis prius positis comparatum possidet tam proprietario scilicet quam ciuili velim si ad hoc ex necessitate fuerit deuolutum sub recompensacionis tytulo pro predio in Ekkenstain pretaxato secundum omnem formam iusticie et terre consuetudinem ad debita tempora fideliter defensare hoc subiciens vt si ecclesia memorata in Altenburch repulsam aliquam per iniuriam vel calumpniam paciatur in predictis possessionibus quod non spero quod extunc tam ego quam etiam Fridericus Vulpis prehabitus vna mecum cum vxore sua et liberis eorum prenotatis indempnem ecclesiam sepedictam reddere per omnia teneamur Vt autem hoc factum ratum permaneat atque firmum prenominate ecclesie sancti Lamperti in Altenburch et fratribus ibidem deo seruientibus in euidens testimonium omnium premissorum presentem litteram tradidi et eandem sigillo nobilis viri domini Stephani de Meissowe marshalci Austrie dicti monasterij aduocati vna cum adpensione sygilli proprii communiri firmiter procuraui Huius rei testes sunt dominus Stephanus de Meissowe pretaxatus dominus Ortolfus de Ronnenberch dominus Rapoto dominus Erchenbertus dominus Haidenricus fratres puorkcrauij de Gorshe dominus Hadmarus de Winchel dominus Heinricus de Cyowe ministeriales terre Vlricus Vulpis de Shretental Wernherus dictus Hevzzo judex in Polan Engelbertus de Chrug judex in Horn Heinricus Wiltperger Gotshalcus de Fronhoven Ortolfus de Taurais Albero Lautwinus fratres sui Vlricus Otto fratres de Grueb Engelbertus Albertus fratres de Hasilberch dicti Vulpes Carolus de Stregen Hugo de Molt Chunradus Sultzer Vlricus Wienner Vlricus dictus Star Ditmarus de Altenburch Chunradus filius suus et alij quam plures laici fide digni Actum et datum in Altenburch anno domini MCCXC tercio Nonas Decembris