Charter Document - 03850054
Charter Number: | 03850054 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Walchunus dei gratia abbas in Altenburch presentibus protestamur et constare volumus vniuersis quod cum honorabilis dominus Heinricus nunc viceplebanus in Hasilpach aput Vlricum dictum Golt et vxorem suam dominam Gislam pecunia sua comparasset agrum qui Svaichwis dicitur situatum inter Fronhoven et civitatem Horn proprietario iure ad nostram ecclesiam pertinentem nos ad sui peticionem de bona voluntate nostri capituli et consensu eidem civile ius recognoscentes sicut antea ab ecclesia nostra prelibatus Vlricus possederat porreximus sibi desuper manus nostras In cuius rei testimonium robur sigillorum nostrorum presentibus duximus apponendum Huius rei testes sunt dominus Chunradus de Strenich dominus Syfridus scolasticus dominus Andreas cellerarius dominus Wolframmus plebanus de Stregen dominus Paulus plebanus de Rorenpach dominus Heinricus plebanus de Horn dominus Leupoldus plebanus de Moderico Gotschalcus de Fronhoven Vlricus Grueber Otto frater suus Chunradus Sultzer Ditmarus de Altenburch Vlricus dictus Star et alij quam plures Actum et datum in Altenburch anno domini MCCXC sexto Kalendas Junij