Charter Document - 03850053

Charter Document - 03850053


Charter Number: 03850053
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Walchunus dei gratia abbas in Altenburch Leupoldus prior totusque conuentus ibidem presentibus protestamur et constare volumus vniuersis quod cum castellum in Ekkenstain apud Fridericum Vulpem et vxorem suam dominam Dyemudim cum consilio et fauore strennuj viri dominj Stephani de Meissowe nostre ecclesie aduocati pro quinquaginta talentis denariorum Wiennensium emissemus in proprietatem nostre ecclesie iam predicte promissionem talem eidem karissimo domino nostro advocato fecimus vt si quod dominus non dederit vendere vel alienare ab ecclesia nostra quocumque casu emergente aliquando decreuerimus idem castrum quod preter suum consilium et consensum id nullatenus facere debeamus In cuius rei testimonium presentes sibi damus litteras sigillorum nostrorum tam conuentus quam nostri munimine roboratas Huius rei testes sunt qui presentes ibi aderant dominus Ortolfus de Ronberch dominus Hadmarus de Winchel dominus Rappoto dominus Erchenbertus purkcrauij de Gorsh dominus Heinricus de Chyowe Wernherus Herzzo judex in Polan Engelbertus de Chrug judex in Horn Vlricus de Srettentall Engelbertus Albero fratres dicti Wulpes de Hasilberch Ortolfus de Taurais Gotschalcus de Fronhoven Vlricus Otto fratres Gruebarij dicti Heinricus de Wiltperch Karolus de Stregen et alij quam plures laici fide digni Datum et actum in Sultze anno dominj MCCXC septimo Idus Maij