Charter Document - 03850052
Charter Number: | 03850052 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Stephanus de Meissowe marschalcus Austrie presentibus protestamur et constare volumus vniuersis quod cum venerabiles viri [] abbas et conventus in Altenburch nomine ecclesie sue castellum in Ekkenstain cum omnibus suis adtinenciis in proprietatem ipsius ecclesie mediante nostro consilio et fauore apud Fridericum Vulpem et vxorem suam dominam Dyemudim pro quinquaginta talentis denariorum Wiennensium comparassent sentientes se per nos in foro huiusmodj consecutos promocionem fidelem omni studio deo teste ad talem se nobis promissionem proinde obligarunt quod numquam vendere vel alienare a sua debeant ecclesia castellum prenominatum preter nostrum consilium et consensum et super eo nostras assignari sibi et suo monasterio presentes litteras pro testimonio petiuerunt sigilli nostri robore consignatas pariter et firmatas Huius rei testes sunt dominus Ortolfus de Ronnenberch dominus Hadmarus de Winchel dominus Rappoto dominus Erchenbertus purkcrauii de Gorsh dominus Heinricus de Cheiowe Wernherus Hevzzo judex in Polan Engelbertus de Chrug judex in Horn Vlricus de Srettentall Engelbertus Albero fratres dicti Vulpes de Hasilberch Ortolfus de Taurais Gotschalcus de Fronhoven Vlricus Otto fratres dicti de Grueb Heinricus de Wiltperch Karolus de Stregen et alij quam plures laici fide digni Datum et actum in Sultze anno dominj MCCXC septimo Idus Maij