Charter Document - 03850048
Charter Number: | 03850048 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Walchunus dei gracia abbas in Altenburch notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis quod cum dominus Wolframmus plebannus de Stregen cappellanus noster nomine ecclesie sue que nos iure respicit patronatus proprietates quasdam sue ecclesie contiguas pro tredecim talentis denariorum Wiennensium apud Fridericum Wulpem de Ekkenstain comparasset nec eandem haberet persolvere pecunie quantitatem memoratus dominus plebanus nostram accedens presenciam proposuit quod pro resolucione dictarum possessionum ecclesie sue magis vtilium venerabilibus sancti monialibus dominabus ad sanctum Pernhardum in Chrug aream vnam ibidem sitam solventem quadraginta denarios cum exeniis suis pro tribus talentis et sexaginta denariis vendidisset et super eo fauorem nostrum petiit se habere nos vero pensata vtilitate fructifera ecclesie nostre in Stregen prelibate de consensu beniuolo capituli nostri et amicorum nostrorum ac proborum virorum consilio fideli ad hoc factum nostram dedimus voluntatem Ne autem aliquis successorum nostrorum hanc empcionem siue vendicionem rite factam imposterum valeat irritare presentes literas inde conscriptas iam predictis dominabus ad sanctum Pernhardum in Chrug tradidimus in evidens testimonium et cautelam sigilli nostri munimine roboratas Huius rei testes sunt dominus Chunradus de Strenich dominus Nycolaus custos Sifridus scolasticus Andreas cellerarius fratres in Altenburch dominus Paulus plebanus de Rorenpach dominus Heinricus de Pach Heinricus Wiltperger Heinricus Dachpech Gotschalcus de Fronhoven Vlricus et Otto fratres de Grueb Hartlibus de Rosenberch Fridericus Wulpis Albertus Roussher Ditmarus Vlricus famuli domus nostre et alii quam plures fide digni Datum et actum in Altenburch anno domini MCCLXXXX in die sancti Blasii martyris et episcopi