Charter Document - 03850042

Charter Document - 03850042


Charter Number: 03850042
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gratia abbas in Altenburch tenore presentium protestamur et constare volumus vniuersis quod dominus Wolframmus plebanus de Stregen capellanus noster de nostra beniuola voluntate et consensu nostri capituli aream vnam in Ebenprunne sitam ad ecclesiam suam in Stregen iure proprietario pertinentem dominabus ad sanctum Pernardum pro tercio dimidio talento denariorum Wiennensium vendidit et pro eisdem denariis possessiones alias sibi et sue ecclesie contiguas et magis vtiles duos videlicet agros cum pomerio et silua paruula aput Vulpem de Ekkenstain in recompensam dicte aree comparauit Ne autem huius empcionis seu vendicionis formam quisquam nostrorum vel dicti plebani successorum valeat irritare sed vt firma semper permaneat atque rata sanctimonialibus supradictis presentes dedimus literas sigilli nostri robore consignatas pariter et firmatas Datum et actum in Altenburch anno domini millesimo ducentesimo LXXXVIIJ tercio Nonas Junij