Charter Document - 03850034
| Charter Number: | 03850034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Ortolfus de Siltarn notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis quod Nicolaus Jacobus Wezlo fratres de Dreszedels dimidium beneficium in Celderndorf situm soluens annuatim sedecim mensuras tritici duodecim mensuras avene sexaginta denarios de beniuola voluntate sororis sue domine Margarete pro novem talentis denariorum Wiennensis monete quod scilicet beneficium iure proprietario ad eos pertinuit ecclesie sancti Lamperti in Altenburch vendiderunt Quia igitur ego predicte vendicionis auctor extiti et interfui vbi tam ipse Nycolaus quam fratres sui predicti eiusdem dimidii beneficii proprietatem manibus propriis cuidam fratri et monacho ecclesie supradicte qui solucionem ultimam portauerat resignabant et promisi firmiter vna cum eisdem meis awunculis supradictis quod eidem ecclesie de predictis bonis secundum quod iuris ordo exigit contra omnem impetentem defenssionem debitam exhiberem Vt autem hec vendicio siue emptio rata imposterum permaneat atque firma presentem litteram in viuacem memoriam premissorum prelibate ecclesie in Altenburch et fratribus ibidem deo seruientibus tradidi sigillorum domini Alberonis fratris mei atque proprii munimine consignatam Huius rei testes sunt qui etiam tunc presentes aderant dominus Ortwinus plebanus in Shiltarn dominus Albero miles ibidem Ortolfus Johannes filius suus Leopoldus et alij quam plures Actum et datum in domo mea in Shiltarn anno domini MCCLXXXVI jn die sancte Potenciane
