Charter Document - 03850029

Charter Document - 03850029


Charter Number: 03850029
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Ne gesta hominum amicabilia per obliuionem decidant in errorem debent litterarum et fide dignorum testium testimonio perhennarj [] Nos igitur frater Ebro humilis abbas de Zwetil et Vlricus de Puchperch archydiaconus partis Austrie et canonicus Pataviensis tam futuris quam presentibus quorum aspectibus presens scriptum exhibitum fuerit volumus esse notum quod cum a domino nostro ac patre in Christo reuerendo Gotfrido venerabili Patauiensis ecclesie tunc episcopo recepissemus in mandatis ut dominum Chunradum honorabilem Althenburgensis ecclesie abbatem et conuentum ibidem super jure quod sibi et ecclesie sue competere dicebant super vinea quadam in Zebing sub monte qui dicidur Hasler situata audiremus quam videlicet vineam dominus Chunradus pie memorie quondam decanus in Espeinsdorf et plebanus in Zwetil sua comperauerat pecunia et annis singulis dum viueret pro iure quod vulgariter perchreht dicitur ecclesie seu collegio sancte Marie in Zwetil triginta denariorum pensionem persoluebat Nos itaque mandatum nobis iniunctum exequi volentes reuerenter ut tenemur dictum dominum Chunradum abbatem de Althenburch ad nostram procurauimus presenciam euocari ut nos de iure suo et ecclesie sue si quod ei conpeteret super predicta vinea ut premissum est plenius informaret Qui in nostra constitutus presencia pro se et ecclesia sua duos sacerdotes videlicet dominum Chunradum de Leubs et dominum Wolframum de Stregen ecclesiarum rectores Chunradum Cistlarium magistrum montis eiusdem vinee et Vlricum de Fuckla laicos idoneos et fide dignos in testes producebant qui singulariter et iurati deponebant quod scirent et interfuissent ubi dominus Chunradus prenominatus decanus in Zwetil vineam memoratam sepe dicto Chunrado abbati et ecclesie Althenburgensi in remedium anime sue dum adhuc nullam sentiret infirmitatem sed corporea sospitate plenarie potiretur donasset perpetuo possidendam quorum attestacionibus approbatis ab omnibus qui presentes aderant dum hec fierent dicta vinea ecclesie Althenburgensi sentencialiter adiudicata extitit et precise Ne ergo dicte ecclesie Althenburgensi seu abbati qui pro tempore fuerit aliqua materia questionis vel dubij in posterum valeat suboriri presentem paginam sigillis nostris roboratam sepedicte ecclesie in Althenburch tradidimus in euidens testimonium et cautelam cum testibus subnotatis Nomina quorum sunt hec Alhardus prior Otto subprior frater Leupoldus frater Ortolfus frater Dominicus frater Erbinus frater Albertus frater Pittrolfus frater Karolus Nycolaus et Nycolaus fratres et professi ordinis Cisterciensis collegij in Zwetil frater Chunradus et frater Wernhardus ordinis sancti Benedicti in Althenburch dominus Hainricus de Schonnberch plebanus Gotschalcus de Fronhofen Chunradus de Gorz Ditmarus laici de Althenburga jtem Chunradus de Fronhofen Fridricus officialis de Raslowe Hainricus de Sweikers Gebhardus Olricus Sifridus Chunradus Golschalcus Wilhalmus Gotfridus et alij quam plures Datum et actum in claustro Zwetlensi anno domini MCCLXXXIII in die sancti Vrbanj