Charter Document - 03850026
Charter Number: | 03850026 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus innotescat ad quos pervenerit presens scriptum quod ego Heinricus dictus de Streitwisen donaui ecclesie sancti Lamberti in Altenburch tria inculta beneficia situata in villa que dicitur Dietmars que ad me iure proprietario pertinebant et eadem super altare sancti Lamberti ibidem manu propria resignaui Et vt hec mea donatio rata et firma debeat inposterum permanere presentes litteras scribi feci et easdem ecclesie tradidi supradicte sigilli patris mei Marchardi de Strewisen robore communitas quia proprium sigillum tunc temporis non habebam Testes huiusfacti sunt Poppo de Pevgen Wichardus ibidem Wipoto ibidem Gotschalcus de Vronhoven Chunradus et Herwicus fratres de Hephengesvende Heinricus de Walkerstein Albero filius suus Vlricus de Fukla et alij quam plures Acta sunt hec in Altenburch anno dominj MCCLXXXII IIII Kal Junij